De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  2. quod fieri contra totum natura repugnat;
  3. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  4. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  5. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  6. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  7. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  8. ex hominis vero facie pulchroque colore
  9. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  10. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  11. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  12. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  13. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  14. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  15. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  16. nec satiare queunt spectando corpora coram
  17. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  18. possunt errantes incerti corpore toto.
  19. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  20. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus