De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  2. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  3. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  4. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  5. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  6. nec retinere semel conversum unius amore
  7. et servare sibi curam certumque dolorem;
  8. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  9. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  10. si non prima novis conturbes volnera plagis
  11. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  12. aut alio possis animi traducere motus.
  13. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  14. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  15. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  16. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  17. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  18. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  19. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  20. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  21. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  22. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  23. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  24. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  25. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  26. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  27. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  28. quod fieri contra totum natura repugnat;
  29. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  30. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  31. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  32. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  33. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  34. ex hominis vero facie pulchroque colore
  35. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  36. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  37. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  38. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  39. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  40. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  41. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  42. nec satiare queunt spectando corpora coram
  43. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  44. possunt errantes incerti corpore toto.
  45. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  46. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  47. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  48. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  49. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  50. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  51. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  52. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  53. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  54. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  55. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  56. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  57. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  58. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  59. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  60. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  61. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  62. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  63. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  64. labitur interea res et Babylonia fiunt
  65. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  66. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  67. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  68. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  69. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  70. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  71. eximia veste et victu convivia, ludi,
  72. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  73. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  74. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  75. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  76. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  77. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  78. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  79. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  80. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  81. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  82. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  83. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  84. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  85. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  86. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  87. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  88. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  89. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  90. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  91. et praetermittas animi vitia omnia primum
  92. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  93. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  94. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  95. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  96. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  97. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  98. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  99. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  100. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  101. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  102. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  103. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  104. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  105. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  106. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  107. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  108. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  109. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  110. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  111. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  112. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  113. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  114. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  115. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  116. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  117. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  118. floribus et sertis operit postisque superbos
  119. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  120. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  121. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  122. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  123. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  124. plus videat quam mortali concedere par est.
  125. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  126. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  127. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  128. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  129. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  130. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  131. praetermittere et humanis concedere rebus.
  132. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  133. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  134. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  135. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  136. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  137. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  138. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  139. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  140. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  141. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  142. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  143. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  144. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  145. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  146. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  147. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  148. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  149. Et commiscendo quom semine forte virilem
  150. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  151. tum similes matrum materno semine fiunt,
  152. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  153. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  154. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  155. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  156. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  157. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  158. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  159. possint et referant proavorum saepe figuras,
  160. propterea quia multa modis primordia multis
  161. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  162. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  163. inde Venus varia producit sorte figuras,
  164. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  165. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  166. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  167. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  168. maternoque mares existunt corpore creti;
  169. semper enim partus duplici de semine constat,
  170. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  171. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  172. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  173. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  174. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  175. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  176. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  177. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  178. ut gravidas reddant uxores semine largo;