De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. per membra atque artus decedit corpore toto,
  2. in loca conveniens nervorum certa cietque
  3. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  4. inritata tument loca semine fitque voluntas
  5. eicere id quo se contendit dira lubido,
  6. incitat inritans loca turgida semine multo
  7. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  8. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  9. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  10. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  11. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  12. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  13. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  14. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  15. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  16. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  17. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  18. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  19. stillavit gutta et successit frigida cura;
  20. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  21. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  22. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  23. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  24. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  25. nec retinere semel conversum unius amore
  26. et servare sibi curam certumque dolorem;
  27. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  28. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  29. si non prima novis conturbes volnera plagis
  30. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  31. aut alio possis animi traducere motus.
  32. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  33. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  34. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  35. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  36. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  37. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  38. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  39. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  40. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  41. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  42. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  43. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  44. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  45. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  46. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  47. quod fieri contra totum natura repugnat;
  48. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  49. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.