De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  2. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  3. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  4. per membra atque artus decedit corpore toto,
  5. in loca conveniens nervorum certa cietque
  6. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  7. inritata tument loca semine fitque voluntas
  8. eicere id quo se contendit dira lubido,
  9. incitat inritans loca turgida semine multo
  10. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  11. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  12. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  13. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  14. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  15. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  16. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  17. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  18. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  19. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  20. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  21. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  22. stillavit gutta et successit frigida cura;
  23. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  24. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  25. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  26. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  27. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  28. nec retinere semel conversum unius amore
  29. et servare sibi curam certumque dolorem;
  30. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  31. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  32. si non prima novis conturbes volnera plagis
  33. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  34. aut alio possis animi traducere motus.
  35. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  36. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  37. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  38. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  39. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  40. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  41. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  42. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  43. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  44. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  45. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  46. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  47. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  48. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  49. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  50. quod fieri contra totum natura repugnat;
  51. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  52. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  53. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  54. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  55. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  56. ex hominis vero facie pulchroque colore
  57. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  58. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  59. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  60. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  61. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  62. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  63. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  64. nec satiare queunt spectando corpora coram
  65. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  66. possunt errantes incerti corpore toto.
  67. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  68. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  69. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  70. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  71. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  72. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  73. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  74. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  75. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  76. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  77. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  78. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  79. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  80. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  81. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  82. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  83. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  84. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  85. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  86. labitur interea res et Babylonia fiunt
  87. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  88. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  89. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  90. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  91. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  92. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  93. eximia veste et victu convivia, ludi,
  94. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  95. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  96. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  97. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  98. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  99. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  100. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  101. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  102. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  103. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  104. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  105. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  106. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  107. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  108. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  109. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  110. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  111. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  112. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  113. et praetermittas animi vitia omnia primum
  114. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  115. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  116. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  117. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  118. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  119. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  120. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  121. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  122. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  123. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  124. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  125. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  126. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  127. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  128. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  129. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  130. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  131. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  132. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  133. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  134. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  135. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  136. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  137. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  138. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  139. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  140. floribus et sertis operit postisque superbos
  141. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  142. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  143. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  144. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  145. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  146. plus videat quam mortali concedere par est.
  147. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  148. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  149. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  150. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  151. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  152. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  153. praetermittere et humanis concedere rebus.
  154. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  155. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  156. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  157. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  158. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  159. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  160. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  161. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  162. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  163. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  164. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  165. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  166. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  167. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  168. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  169. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  170. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  171. Et commiscendo quom semine forte virilem
  172. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  173. tum similes matrum materno semine fiunt,
  174. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  175. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  176. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  177. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  178. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  179. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  180. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  181. possint et referant proavorum saepe figuras,
  182. propterea quia multa modis primordia multis
  183. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  184. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  185. inde Venus varia producit sorte figuras,
  186. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  187. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  188. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  189. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  190. maternoque mares existunt corpore creti;
  191. semper enim partus duplici de semine constat,
  192. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  193. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  194. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  195. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  196. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  197. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  198. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  199. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  200. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  201. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  202. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  203. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  204. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  205. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  206. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  207. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  208. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  209. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  210. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  211. atque alias alii complent magis ex aliisque
  212. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  213. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  214. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  215. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  216. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  217. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  218. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  219. usque adeo magni refert, ut semina possint
  220. seminibus commisceri genitaliter apta
  221. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  222. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  223. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  224. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  225. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  226. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  227. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  228. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  229. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  230. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  231. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  232. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  233. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  234. eicit enim sulcum recta regione viaque
  235. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  236. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  237. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  238. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  239. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  240. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  241. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  242. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  243. morigerisque modis et munde corpore culto,
  244. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  245. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  246. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  247. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  248. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  249. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  16. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  18. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  21. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  22. Herculis antistare autem si facta putabis,
  23. longius a vera multo ratione ferere.
  24. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  25. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  26. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  27. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  28. hydra venenatis posset vallata colubris?
  29. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  30. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  31. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  32. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  33. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  34. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  35. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  36. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  37. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  38. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  39. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  40. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  41. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  42. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  43. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  44. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  45. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  46. sollicitum curae quantique perinde timores!
  47. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  48. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  49. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  50. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  51. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  52. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  53. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  54. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  55. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  56. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  57. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  58. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  59. quo genere in primis animi natura reperta est
  60. nativo primum consistere corpore creta,
  61. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  62. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  63. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  64. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  65. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  66. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  67. et quibus ille modis congressus materiai
  68. fundarit terram caelum mare sidera solem
  69. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  70. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  71. quove modo genus humanum variante loquella
  72. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  73. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  74. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  75. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  76. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  77. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  78. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  79. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  80. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  81. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  82. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  83. si tamen interea mirantur qua ratione
  84. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  85. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  86. rursus in antiquas referuntur religiones
  87. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  88. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  89. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  90. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  91. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  92. principio maria ac terras caelumque tuere;
  93. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  94. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  95. una dies dabit exitio, multosque per annos
  96. sustentata ruet moles et machina mundi.
  97. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  98. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  99. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  100. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  101. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  102. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  103. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  104. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  105. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  106. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  107. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  108. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  109. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  110. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  111. sanctius et multo certa ratione magis quam
  112. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  113. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  114. religione refrenatus ne forte rearis
  115. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  116. corpore divino debere aeterna manere,
  117. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  118. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  119. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  120. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  121. inmortalia mortali sermone notantes;
  122. quae procul usque adeo divino a numine distent
  123. inque deum numero quae sint indigna videri,
  124. notitiam potius praebere ut posse putentur
  125. quid sit vitali motu sensuque remotum.