De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  2. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  3. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  4. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  5. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  6. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  7. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  8. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  9. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  10. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  11. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  12. per membra atque artus decedit corpore toto,
  13. in loca conveniens nervorum certa cietque
  14. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  15. inritata tument loca semine fitque voluntas
  16. eicere id quo se contendit dira lubido,
  17. incitat inritans loca turgida semine multo
  18. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  19. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  20. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  21. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  22. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  23. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  24. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  25. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  26. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  27. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  28. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  29. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  30. stillavit gutta et successit frigida cura;
  31. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  32. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  33. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  34. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  35. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  36. nec retinere semel conversum unius amore
  37. et servare sibi curam certumque dolorem;
  38. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  39. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  40. si non prima novis conturbes volnera plagis
  41. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  42. aut alio possis animi traducere motus.
  43. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  44. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  45. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  46. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  47. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  48. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  49. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  50. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  51. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  52. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  53. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  54. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  55. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  56. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  57. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  58. quod fieri contra totum natura repugnat;
  59. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  60. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  61. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  62. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  63. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  64. ex hominis vero facie pulchroque colore
  65. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  66. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  67. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  68. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  69. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  70. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  71. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  72. nec satiare queunt spectando corpora coram
  73. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  74. possunt errantes incerti corpore toto.
  75. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  76. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  77. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  78. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  79. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  80. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  81. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  82. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  83. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  84. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  85. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  86. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  87. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  88. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  89. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  90. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  91. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  92. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  93. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  94. labitur interea res et Babylonia fiunt
  95. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  96. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  97. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  98. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  99. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  100. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  101. eximia veste et victu convivia, ludi,
  102. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  103. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  104. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  105. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  106. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  107. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  108. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  109. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  110. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  111. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  112. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  113. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  114. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  115. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  116. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  117. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  118. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  119. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  120. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  121. et praetermittas animi vitia omnia primum
  122. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  123. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  124. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  125. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  126. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  127. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  128. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  129. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  130. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  131. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  132. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  133. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  134. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  135. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  136. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  137. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  138. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  139. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  140. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  141. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  142. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  143. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  144. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  145. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  146. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  147. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  148. floribus et sertis operit postisque superbos
  149. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  150. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  151. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  152. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  153. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  154. plus videat quam mortali concedere par est.
  155. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  156. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  157. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  158. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  159. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  160. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  161. praetermittere et humanis concedere rebus.
  162. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  163. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  164. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  165. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  166. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  167. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  168. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  169. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  170. natura et Venerem salientum laeta retractat.