De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  2. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  3. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  4. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  5. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  6. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  7. nec ratione alia servari posse videntur,
  8. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  9. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  10. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  11. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  12. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  13. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  14. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  15. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  16. tertia pars nulla possit ratione videri.
  17. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  18. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  19. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  20. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  21. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  22. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  23. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  24. habrotonique graves et tristia centaurea,
  25. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  26. ---
  27. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  28. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  29. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  30. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  31. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  32. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  33. quae multis formata modis sublime feruntur,
  34. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  35. cernimus et mundi speciem violare serenam
  36. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  37. ora volare videntur et umbram ducere late,
  38. inter dum magni montes avolsaque saxa
  39. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  40. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  41. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  42. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  43. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  44. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  45. ---
  46. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  47. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  48. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  49. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  50. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  51. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  52. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  53. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  54. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  55. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  56. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  57. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  58. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  59. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  60. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  61. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  62. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  63. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  64. sic ab rebus item simili ratione necessest
  65. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  66. multa modis multis in cunctas undique partis;
  67. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  68. res ibi respondent simili forma atque colore.
  69. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  70. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  71. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  72. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  73. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  74. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  75. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  76. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  77. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  78. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  79. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  80. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  81. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  82. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  83. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  84. Principio persaepe levis res atque minutis
  85. corporibus factas celeris licet esse videre.
  86. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  87. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  88. quae quasi cuduntur perque intervallum
  89. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  90. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  91. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  92. qua propter simulacra pari ratione necessest
  93. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  94. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  95. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  96. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  97. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  98. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  99. et quasi permanare per intervallum.
  100. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  101. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  102. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  103. per totum caeli spatium diffundere sese
  104. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  105. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  106. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  107. quone vides citius debere et longius ire
  108. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  109. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  110. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  111. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  112. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  113. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  114. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  115. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  116. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  117. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  118. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  119. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  120. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  121. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  122. nec variae cessant voces volitare per auras.
  123. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  124. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  125. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  126. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  127. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  128. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  129. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  130. cernere odorari licet et sentire sonare.
  131. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  132. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  133. cernitur in luce et claro candore, necessest
  134. consimili causa tactum visumque moveri.
  135. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  136. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  137. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  138. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  139. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  140. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  141. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  142. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  143. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  144. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  145. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  146. efficit ut videamus et internoscere curat;
  147. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  148. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  149. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  150. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  151. propterea fit uti videamus quam procul absit
  152. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  153. et nostros oculos perterget longior aura,
  154. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  155. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  156. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  157. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  158. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  159. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  160. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  161. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  162. particulam venti sentire et frigoris eius,
  163. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  164. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  165. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  166. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  167. tangimus extremum saxi summumque colorem
  168. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  169. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  170. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  171. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  172. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  173. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  174. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  175. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  176. primus enim citra postes tum cernitur ,
  177. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  178. post extraria lux oculos perterget et
  179. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  180. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  181. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  182. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  183. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  184. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  185. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  186. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  187. atque alium prae se propellens volvit,
  188. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  189. distare ab speculo tantum semota videtur.
  190. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  191. ---
  192. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  193. binis quoniam res confit utraque.
  194. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  195. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  196. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  197. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  198. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  199. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  200. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  201. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  202. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  203. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  204. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  205. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  206. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  207. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  208. omnia per flexos aditus educta licebit
  209. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  210. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  211. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  212. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  213. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  214. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  215. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  216. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  217. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  218. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  219. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  220. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  221. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  222. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  223. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  224. omnia quandoquidem cogit natura referri
  225. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  226. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  227. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  228. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  229. per purum simulacra feruntur
  230. et feriunt oculos turbantia composituras.
  231. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  232. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  233. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  234. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  235. arquati, quia luroris de corpore eorum
  236. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  237. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  238. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  239. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  240. propterea quia, cum propior caliginis
  241. ater init oculos prior et possedit apertos,
  242. insequitur candens confestim lucidus ,
  243. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  244. illius; nam multis partibus hic est
  245. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  246. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  247. atque pate fecit, quas ante obsederat
  248. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  249. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  250. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  251. propterea quia posterior caliginis
  252. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  253. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  254. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  255. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  256. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  257. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  258. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  259. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  260. per multum quia dum simulacra feruntur,
  261. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  262. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  263. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  264. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  265. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  266. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  267. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  268. si credis privatum lumine posse
  269. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  270. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  271. id quod nos umbram perhibere .
  272. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  273. lumine privatur solis qua cumque meantes
  274. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  275. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  276. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  277. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  278. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  279. propterea facile et spoliatur lumine terra
  280. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  281. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  282. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  283. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  284. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  285. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  286. hoc animi demum ratio discernere debet,
  287. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  288. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  289. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  290. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  291. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  292. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  293. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  294. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  295. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  296. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  297. solque pari ratione manere et luna videtur
  298. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  299. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  300. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  301. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  302. atria versari et circum cursare columnae
  303. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  304. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  305. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  306. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  307. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  308. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  309. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  310. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  311. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  312. inter eos solemque iacent immania ponti
  313. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  314. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  315. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  316. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  317. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  318. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  319. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  320. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  321. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  322. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  323. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  324. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  325. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  326. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  327. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  328. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  329. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  330. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  331. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  332. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  333. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  334. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  335. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  336. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  337. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  338. at maris ignaris in portu clauda videntur