De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  2. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  3. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  4. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  5. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  6. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  7. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  8. indicioque sui facti persaepe fuere.
  9. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  10. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  11. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  12. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  13. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  14. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  15. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  16. somno devincti credunt se extollere vestem,
  17. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  18. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  19. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  20. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  21. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  22. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  23. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  24. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  25. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  26. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  27. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  28. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  29. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  30. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  31. per membra atque artus decedit corpore toto,
  32. in loca conveniens nervorum certa cietque
  33. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  34. inritata tument loca semine fitque voluntas
  35. eicere id quo se contendit dira lubido,
  36. incitat inritans loca turgida semine multo
  37. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  38. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  39. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  40. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  41. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  42. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  43. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  44. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  45. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  46. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  47. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  48. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  49. stillavit gutta et successit frigida cura;
  50. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  51. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  52. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  53. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  54. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  55. nec retinere semel conversum unius amore
  56. et servare sibi curam certumque dolorem;
  57. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  58. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  59. si non prima novis conturbes volnera plagis
  60. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  61. aut alio possis animi traducere motus.
  62. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  63. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  64. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  65. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  66. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  67. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  68. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  69. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  70. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  71. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  72. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  73. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  74. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  75. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  76. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  77. quod fieri contra totum natura repugnat;
  78. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  79. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  80. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  81. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  82. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  83. ex hominis vero facie pulchroque colore
  84. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  85. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  86. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  87. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  88. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  89. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  90. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  91. nec satiare queunt spectando corpora coram
  92. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  93. possunt errantes incerti corpore toto.
  94. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  95. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  96. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  97. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  98. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  99. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  100. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  101. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  102. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  103. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  104. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  105. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  106. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  107. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  108. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  109. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  110. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  111. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  112. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  113. labitur interea res et Babylonia fiunt
  114. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  115. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  116. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  117. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  118. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  119. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  120. eximia veste et victu convivia, ludi,
  121. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  122. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  123. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  124. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  125. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  126. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  127. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  128. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  129. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  130. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  131. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  132. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  133. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  134. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  135. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  136. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  137. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  138. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  139. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  140. et praetermittas animi vitia omnia primum
  141. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  142. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  143. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  144. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  145. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  146. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  147. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  148. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  149. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  150. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  151. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  152. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  153. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  154. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  155. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  156. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  157. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  158. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  159. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  160. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  161. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  162. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  163. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  164. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  165. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  166. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  167. floribus et sertis operit postisque superbos
  168. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  169. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  170. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  171. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  172. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  173. plus videat quam mortali concedere par est.
  174. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  175. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  176. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  177. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  178. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  179. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  180. praetermittere et humanis concedere rebus.
  181. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  182. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  183. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  184. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  185. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  186. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  187. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  188. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  189. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  190. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  191. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  192. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  193. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  194. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  195. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  196. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  197. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  198. Et commiscendo quom semine forte virilem
  199. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  200. tum similes matrum materno semine fiunt,
  201. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  202. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  203. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  204. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  205. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  206. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  207. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  208. possint et referant proavorum saepe figuras,
  209. propterea quia multa modis primordia multis
  210. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  211. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  212. inde Venus varia producit sorte figuras,
  213. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  214. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  215. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  216. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  217. maternoque mares existunt corpore creti;
  218. semper enim partus duplici de semine constat,
  219. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  220. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  221. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  222. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  223. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  224. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  225. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  226. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  227. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  228. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  229. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  230. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  231. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  232. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.