De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed magis in vita divom metus urget inanis
  2. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  3. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  4. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  5. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  6. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  7. qui non sola novem dispessis iugera membris
  8. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  9. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  10. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  11. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  12. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  13. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  14. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,