De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dissoluant animi magno se angore metuque.
  2. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  3. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  4. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  5. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  6. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  7. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  8. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  9. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  10. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  11. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  12. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  13. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  14. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  15. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  16. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  17. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  18. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  19. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  20. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  21. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  22. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  23. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  24. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  25. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  26. maior enim turbae disiectus materiai
  27. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  28. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  29. Denique si vocem rerum natura repente.
  30. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  31. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  32. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  33. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  34. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  35. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  36. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  37. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  38. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  39. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  40. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  41. non potius vitae finem facis atque laboris?
  42. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  43. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  44. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  45. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  46. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  47. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  48. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  49. naturam et veram verbis exponere causam?
  50. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  51. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  52. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  53. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  54. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  55. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  56. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  57. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  58. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  59. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  60. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  61. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  62. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  63. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  64. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  65. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  66. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  67. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  68. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  69. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  70. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  71. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  72. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  73. temporis exponit post mortem denique nostram.
  74. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  75. quicquam, non omni somno securius exstat?
  76. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  77. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  78. nec miser inpendens magnum timet saxum
  79. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  80. sed magis in vita divom metus urget inanis
  81. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  82. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  83. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  84. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  85. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  86. qui non sola novem dispessis iugera membris
  87. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  88. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  89. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  90. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  91. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  92. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  93. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  94. qui petere a populo fasces saevasque secures
  95. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  96. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  97. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  98. hoc est adverso nixantem trudere monte
  99. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  100. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  101. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  102. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  103. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  104. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  105. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  106. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  107. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  108. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  109. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  110. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  111. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  112. sed metus in vita poenarum pro male factis
  113. est insignibus insignis scelerisque luela,
  114. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  115. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  116. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  117. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  118. nec videt interea qui terminus esse malorum
  119. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  120. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  121. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  122. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  123. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  124. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  125. inde alii multi reges rerumque potentes
  126. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  127. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  128. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  129. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  130. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  131. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  132. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  133. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  134. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  135. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  136. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  137. denique Democritum post quam matura vetustas
  138. admonuit memores motus languescere mentis,
  139. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  140. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  141. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  142. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  143. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  144. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  145. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  146. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  147. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  148. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  149. ebrius urgeris multis miser undique curis
  150. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  151. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  152. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  153. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  154. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  155. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  156. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  157. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  158. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  159. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  160. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  161. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  162. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  163. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  164. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  165. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  166. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  167. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  168. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  169. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  170. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  171. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  172. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  173. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  174. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  175. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  176. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  177. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  178. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  179. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  180. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  181. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  182. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  183. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  184. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  185. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  186. tempore de mortis nec delibare valemus,
  187. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  188. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  189. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  190. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
  191. lumine qui finem vitai fecit, et ille,
  192. mensibus atque annis qui multis occidit ante.
  1. Avia Pieridum peragro loca nullius ante
  2. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  3. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  4. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  5. unde prius nulli velarint tempora musae;
  6. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  7. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  8. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  9. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  10. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  11. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  12. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  13. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  14. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  15. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  16. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  17. sed potius tali facto recreata valescat,
  18. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  19. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  20. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  21. carmine Pierio rationem exponere nostram
  22. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  23. si tibi forte animum tali ratione tenere
  24. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  25. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  26. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  27. qualia sint et quam variis distantia formis
  28. sponte sua volitent aeterno percita motu
  29. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  30. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  31. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  32. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  33. atque animi quoniam docui natura quid esset
  34. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  35. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  36. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  37. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  38. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  39. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  40. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  41. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  42. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  43. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  44. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  45. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  46. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  47. effugere aut umbras inter vivos volitare
  48. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  49. cum corpus simul atque animi natura perempta
  50. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  51. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  52. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  53. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  54. Principio quoniam mittunt in rebus apertis