De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
  2. suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
  3. floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
  4. omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
  5. aurea, perpetua semper dignissima vita.
  6. nam simul ac ratio tua coepit vociferari
  7. naturam rerum divina mente coorta
  8. diffugiunt animi terrores, moenia mundi
  9. discedunt. totum video per inane geri res.
  10. apparet divum numen sedesque quietae,
  11. quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
  12. aspergunt neque nix acri concreta pruina
  13. cana cadens violat semperque innubilus aether
  14. integit et large diffuso lumine ridet:
  15. omnia suppeditat porro natura neque ulla
  16. res animi pacem delibat tempore in ullo.
  17. at contra nusquam apparent Acherusia templa,
  18. nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
  19. sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.
  20. his ibi me rebus quaedam divina voluptas
  21. percipit atque horror, quod sic natura tua vi
  22. tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
  23. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum
  24. qualia sint et quam variis distantia formis
  25. sponte sua volitent aeterno percita motu,
  26. quove modo possint res ex his quaeque creari,
  27. hasce secundum res animi natura videtur
  28. atque animae claranda meis iam versibus esse
  29. et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
  30. funditus humanam qui vitam turbat ab imo
  31. omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
  32. esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
  33. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
  34. infamemque ferunt vitam quam Tartara leti
  35. et se scire animi naturam sanguinis esse,
  36. aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,
  37. nec prosum quicquam nostrae rationis egere,
  38. hinc licet advertas animum magis omnia laudis
  39. iactari causa quam quod res ipsa probetur.
  40. extorres idem patria longeque fugati
  41. conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
  42. omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,
  43. et quo cumque tamen miseri venere parentant
  44. et nigras mactant pecudes et manibus divis
  45. inferias mittunt multoque in rebus acerbis
  46. acrius advertunt animos ad religionem.
  47. quo magis in dubiis hominem spectare periclis
  48. convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
  49. nam verae voces tum demum pectore ab imo
  50. eliciuntur et eripitur persona amanare.
  51. denique avarities et honorum caeca cupido,
  52. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  53. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  54. noctes atque dies niti praestante labore
  55. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  56. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  57. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  58. semota ab dulci vita stabilique videtur
  59. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  60. unde homines dum se falso terrore coacti
  61. effugisse volunt longe longeque remosse,
  62. sanguine civili rem conflant divitiasque
  63. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  64. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  65. et consanguineum mensas odere timentque.
  66. consimili ratione ab eodem saepe timore
  67. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  68. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  69. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  70. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  71. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  72. percipit humanos odium lucisque videndae,
  73. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  74. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  75. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  76. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  77. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  78. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  79. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  80. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  81. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  82. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  83. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  84. non radii solis neque lucida tela diei
  85. discutiant, sed naturae species ratioque.
  86. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  87. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  88. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  89. atque oculei partes animantis totius extant.
  90. ---
  91. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  92. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  93. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  94. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  95. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  96. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  97. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  98. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  99. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  100. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  101. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  102. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  103. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  104. in nullo caput interea sit forte dolore.
  105. Praeterea molli cum somno dedita membra
  106. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  107. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  108. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  109. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  110. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  111. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  112. principio fit uti detracto corpore multo
  113. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  114. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  115. diffugere forasque per os est editus ,
  116. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  117. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  118. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  119. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  120. semina, curare in membris ut vita moretur.
  121. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  122. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  123. quapropter quoniam est animi natura reperta
  124. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  125. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  126. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  127. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  128. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  129. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  130. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  131. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  132. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  133. idque situm media regione in pectoris haeret.
  134. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  135. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  136. cetera pars animae per totum dissita corpus
  137. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  138. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  139. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  140. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  141. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  142. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  143. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  144. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  145. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  146. consentire animam totam per membra videmus
  147. sudoresque ita palloremque existere toto
  148. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  149. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  150. denique concidere ex animi terrore videmus
  151. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  152. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  153. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  154. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  155. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  156. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  157. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  158. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  159. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  160. corporea natura animum constare animamque?
  161. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  162. consentire animum nobis in corpore cernis.
  163. si minus offendit vitam vis horrida teli
  164. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  165. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  166. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  167. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  168. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  169. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  170. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  171. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  172. principio esse aio persuptilem atque minutis
  173. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  174. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  175. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  176. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  177. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  178. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  179. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  180. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  181. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  182. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  183. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  184. at contra mellis constantior est natura
  185. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  186. haeret enim inter se magis omnis materiai
  187. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  188. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  189. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  190. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  191. at contra lapidum coniectum spicarumque
  192. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  193. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  194. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  195. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  196. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  197. mobilis egregie, perquam constare necessest
  198. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  199. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  200. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  201. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  202. quam tenui constet textura quamque loco se
  203. contineat parvo, si possit conglomerari,
  204. quod simul atque hominem leti secura quies est
  205. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  206. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  207. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  208. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  209. ergo animam totam perparvis esse necessest
  210. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  211. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  212. extima membrorum circumcaesura tamen se
  213. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  214. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  215. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  216. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  217. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  218. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  219. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  220. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  221. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  222. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  223. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  224. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  225. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  226. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  227. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  228. rara quod eius enim constat natura, necessest
  229. inter eum primordia multa moveri.
  230. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  231. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  232. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  233. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  234. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  235. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  236. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  237. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  238. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  239. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  240. inde calor motus et venti caeca potestas
  241. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  242. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  243. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  244. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  245. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  246. permanare malum, quin omnia perturbentur
  247. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  248. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  249. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  250. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  251. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  252. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  253. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  254. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  255. inter enim cursant primordia principiorum
  256. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  257. possit nec spatio fieri divisa potestas,