De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  2. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  3. non poteris factis florentibus esse tuisque
  4. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  5. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  6. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  7. iam desiderium rerum super insidet una.'
  8. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  9. dissoluant animi magno se angore metuque.
  10. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  11. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  12. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  13. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  14. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  15. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  16. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  17. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  18. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  19. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  20. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  21. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  22. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  23. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  24. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  25. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  26. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  27. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  28. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  29. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  30. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  31. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  32. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  33. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  34. maior enim turbae disiectus materiai
  35. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  36. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  37. Denique si vocem rerum natura repente.
  38. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  39. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  40. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  41. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  42. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  43. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  44. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  45. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  46. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  47. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  48. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  49. non potius vitae finem facis atque laboris?
  50. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  51. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  52. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  53. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  54. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  55. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  56. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  57. naturam et veram verbis exponere causam?
  58. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  59. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  60. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  61. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  62. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  63. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  64. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  65. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  66. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  67. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  68. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  69. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  70. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  71. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  72. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  73. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  74. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  75. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  76. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  77. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  78. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  79. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  80. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  81. temporis exponit post mortem denique nostram.
  82. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  83. quicquam, non omni somno securius exstat?
  84. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  85. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  86. nec miser inpendens magnum timet saxum
  87. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  88. sed magis in vita divom metus urget inanis
  89. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  90. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  91. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  92. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  93. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  94. qui non sola novem dispessis iugera membris
  95. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  96. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  97. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  98. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  99. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  100. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  101. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  102. qui petere a populo fasces saevasque secures
  103. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  104. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  105. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  106. hoc est adverso nixantem trudere monte
  107. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  108. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  109. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  110. atque explere bonis rebus satiareque numquam,