De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  2. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  3. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  4. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  5. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  6. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  7. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  8. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  9. aut in melle situm suffocari atque rigere
  10. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  11. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  12. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  13. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  14. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  15. non poteris factis florentibus esse tuisque
  16. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  17. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  18. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  19. iam desiderium rerum super insidet una.'
  20. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  21. dissoluant animi magno se angore metuque.
  22. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  23. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  24. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  25. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  26. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  27. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  28. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  29. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  30. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  31. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  32. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  33. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  34. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  35. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  36. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  37. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  38. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  39. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  40. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  41. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  42. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  43. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  44. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  45. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  46. maior enim turbae disiectus materiai
  47. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  48. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  49. Denique si vocem rerum natura repente.
  50. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  51. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  52. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  53. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  54. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  55. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  56. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  57. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  58. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  59. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  60. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  61. non potius vitae finem facis atque laboris?
  62. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  63. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  64. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  65. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  66. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  67. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  68. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  69. naturam et veram verbis exponere causam?
  70. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  71. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  72. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  73. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  74. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  75. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  76. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  77. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  78. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  79. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  80. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  81. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  82. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  83. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  84. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  85. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  86. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  87. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  88. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  89. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  90. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  91. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  92. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  93. temporis exponit post mortem denique nostram.
  94. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  95. quicquam, non omni somno securius exstat?
  96. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  97. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  98. nec miser inpendens magnum timet saxum
  99. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  100. sed magis in vita divom metus urget inanis
  101. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  102. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  103. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  104. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  105. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  106. qui non sola novem dispessis iugera membris
  107. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  108. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  109. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  110. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  111. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  112. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  113. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  114. qui petere a populo fasces saevasque secures
  115. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  116. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  117. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  118. hoc est adverso nixantem trudere monte