De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  2. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  3. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  4. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  5. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  6. non radii solis neque lucida tela diei
  7. discutiant, sed naturae species ratioque.
  8. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  9. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  10. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  11. atque oculei partes animantis totius extant.
  12. ---
  13. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  14. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  15. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos