De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. illum cui possint incommoda conciliari,
  2. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  3. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  4. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  5. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  6. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  7. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  8. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  9. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  10. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  11. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  12. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  13. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  14. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  15. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  16. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  17. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  18. nec removet satis a proiecto corpore et illum