De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  2. inter enim iectast vitai pausa vageque
  3. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  4. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  5. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  6. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  7. illum cui possint incommoda conciliari,
  8. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  9. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  10. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  11. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  12. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  13. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  14. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  15. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  16. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  17. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  18. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  19. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  20. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  21. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  22. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  23. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  24. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  25. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  26. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  27. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  28. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  29. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  30. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  31. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  32. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  33. aut in melle situm suffocari atque rigere
  34. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  35. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  36. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  37. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  38. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  39. non poteris factis florentibus esse tuisque
  40. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  41. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  42. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  43. iam desiderium rerum super insidet una.'
  44. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  45. dissoluant animi magno se angore metuque.
  46. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  47. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  48. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  49. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  50. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  51. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  52. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  53. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  54. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  55. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  56. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  57. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  58. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  59. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  60. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  61. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  62. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  63. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  64. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  65. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  66. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  67. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  68. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  69. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  70. maior enim turbae disiectus materiai
  71. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  72. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  73. Denique si vocem rerum natura repente.
  74. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  75. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  76. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  77. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  78. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  79. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  80. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  81. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  82. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  83. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  84. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  85. non potius vitae finem facis atque laboris?
  86. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  87. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  88. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  89. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  90. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  91. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  92. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  93. naturam et veram verbis exponere causam?
  94. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  95. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  96. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  97. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  98. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  99. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  100. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  101. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  102. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  103. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  104. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  105. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  106. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  107. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  108. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  109. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  110. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  111. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  112. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  113. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  114. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  115. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  116. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  117. temporis exponit post mortem denique nostram.
  118. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  119. quicquam, non omni somno securius exstat?
  120. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  121. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  122. nec miser inpendens magnum timet saxum
  123. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  124. sed magis in vita divom metus urget inanis
  125. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  126. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  127. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  128. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  129. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  130. qui non sola novem dispessis iugera membris
  131. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  132. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  133. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  134. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  135. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  136. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  137. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  138. qui petere a populo fasces saevasque secures
  139. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  140. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  141. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  142. hoc est adverso nixantem trudere monte
  143. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  144. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  145. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  146. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  147. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  148. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  149. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  150. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  151. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  152. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  153. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  154. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  155. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  156. sed metus in vita poenarum pro male factis
  157. est insignibus insignis scelerisque luela,
  158. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  159. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  160. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  161. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  162. nec videt interea qui terminus esse malorum
  163. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  164. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  165. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  166. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.