De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  2. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  3. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  4. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  5. inter enim iectast vitai pausa vageque
  6. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  7. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  8. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  9. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  10. illum cui possint incommoda conciliari,
  11. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  12. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  13. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  14. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.