De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  2. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  3. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  4. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  5. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  6. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  7. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  8. non radii solis neque lucida tela diei
  9. discutiant, sed naturae species ratioque.
  10. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  11. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  12. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  13. atque oculei partes animantis totius extant.
  14. ---
  15. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  16. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  17. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  18. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  19. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  20. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  21. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  22. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  23. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  24. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  25. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  26. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  27. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  28. in nullo caput interea sit forte dolore.
  29. Praeterea molli cum somno dedita membra
  30. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  31. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  32. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  33. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  34. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  35. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  36. principio fit uti detracto corpore multo
  37. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  38. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  39. diffugere forasque per os est editus ,
  40. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  41. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  42. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  43. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  44. semina, curare in membris ut vita moretur.
  45. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  46. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  47. quapropter quoniam est animi natura reperta
  48. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  49. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  50. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  51. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  52. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  53. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  54. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  55. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  56. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  57. idque situm media regione in pectoris haeret.
  58. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  59. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  60. cetera pars animae per totum dissita corpus
  61. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  62. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  63. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  64. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  65. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  66. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  67. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  68. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  69. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  70. consentire animam totam per membra videmus
  71. sudoresque ita palloremque existere toto
  72. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  73. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  74. denique concidere ex animi terrore videmus
  75. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  76. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  77. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  78. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  79. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  80. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  81. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  82. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  83. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  84. corporea natura animum constare animamque?
  85. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  86. consentire animum nobis in corpore cernis.
  87. si minus offendit vitam vis horrida teli
  88. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  89. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  90. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  91. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  92. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  93. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  94. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  95. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  96. principio esse aio persuptilem atque minutis
  97. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  98. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  99. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  100. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  101. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  102. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  103. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  104. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  105. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  106. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  107. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  108. at contra mellis constantior est natura
  109. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  110. haeret enim inter se magis omnis materiai
  111. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  112. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  113. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  114. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  115. at contra lapidum coniectum spicarumque
  116. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  117. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  118. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  119. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  120. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  121. mobilis egregie, perquam constare necessest
  122. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  123. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  124. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  125. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  126. quam tenui constet textura quamque loco se
  127. contineat parvo, si possit conglomerari,
  128. quod simul atque hominem leti secura quies est
  129. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  130. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  131. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  132. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  133. ergo animam totam perparvis esse necessest
  134. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  135. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  136. extima membrorum circumcaesura tamen se
  137. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  138. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  139. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  140. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  141. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  142. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  143. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  144. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  145. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  146. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  147. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  148. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  149. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  150. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  151. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  152. rara quod eius enim constat natura, necessest
  153. inter eum primordia multa moveri.
  154. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  155. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  156. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  157. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  158. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  159. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  160. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  161. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  162. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  163. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  164. inde calor motus et venti caeca potestas
  165. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  166. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  167. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  168. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  169. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  170. permanare malum, quin omnia perturbentur
  171. usque adeo ut vitae desit locus atque animai