De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  2. distractast animi natura animaeque potestas,
  3. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  4. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  5. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  6. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  7. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  8. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  9. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  10. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  11. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  12. nam cum respicias inmensi temporis omne
  13. praeteritum spatium, tum motus materiai
  14. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,