De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  2. accidere omnino poterit sensumque movere,
  3. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  4. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  5. distractast animi natura animaeque potestas,
  6. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  7. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  8. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  9. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  10. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  11. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  12. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  13. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  14. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  15. nam cum respicias inmensi temporis omne
  16. praeteritum spatium, tum motus materiai
  17. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  18. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  19. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  20. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  21. inter enim iectast vitai pausa vageque
  22. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  23. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  24. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  25. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  26. illum cui possint incommoda conciliari,
  27. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  28. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  29. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  30. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  31. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  32. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  33. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  34. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  35. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  36. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  37. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  38. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  39. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  40. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  41. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  42. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  43. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  44. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  45. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  46. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  47. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  48. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  49. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  50. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  51. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  52. aut in melle situm suffocari atque rigere
  53. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  54. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  55. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  56. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  57. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  58. non poteris factis florentibus esse tuisque
  59. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  60. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  61. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  62. iam desiderium rerum super insidet una.'
  63. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  64. dissoluant animi magno se angore metuque.
  65. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  66. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  67. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  68. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  69. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  70. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  71. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  72. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  73. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  74. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  75. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  76. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  77. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  78. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  79. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  80. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  81. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  82. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  83. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  84. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  85. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  86. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  87. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  88. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  89. maior enim turbae disiectus materiai
  90. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  91. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  92. Denique si vocem rerum natura repente.
  93. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  94. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  95. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?