De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  2. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  3. omnibus humanis esset terraque marique,
  4. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  5. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  6. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  7. accidere omnino poterit sensumque movere,
  8. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  9. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  10. distractast animi natura animaeque potestas,
  11. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  12. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  13. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  14. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  15. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  16. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  17. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  18. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  19. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  20. nam cum respicias inmensi temporis omne
  21. praeteritum spatium, tum motus materiai
  22. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  23. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  24. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  25. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  26. inter enim iectast vitai pausa vageque
  27. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  28. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  29. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  30. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  31. illum cui possint incommoda conciliari,
  32. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  33. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  34. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  35. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  36. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  37. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  38. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  39. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  40. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  41. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  42. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  43. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  44. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  45. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  46. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  47. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  48. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  49. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  50. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  51. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  52. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  53. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  54. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  55. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  56. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  57. aut in melle situm suffocari atque rigere
  58. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  59. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  60. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  61. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  62. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  63. non poteris factis florentibus esse tuisque
  64. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  65. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  66. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  67. iam desiderium rerum super insidet una.'
  68. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  69. dissoluant animi magno se angore metuque.
  70. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  71. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  72. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  73. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  74. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  75. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  76. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  77. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  78. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  79. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  80. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  81. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  82. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  83. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  84. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  85. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  86. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  87. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  88. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  89. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  90. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  91. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  92. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  93. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  94. maior enim turbae disiectus materiai
  95. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  96. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  97. Denique si vocem rerum natura repente.
  98. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  99. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  100. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  101. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  102. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  103. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  104. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  105. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  106. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  107. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  108. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  109. non potius vitae finem facis atque laboris?
  110. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  111. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  112. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  113. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  114. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  115. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  116. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  117. naturam et veram verbis exponere causam?
  118. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  119. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  120. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  121. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  122. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  123. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  124. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  125. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  126. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  127. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  128. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  129. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  130. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  131. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  132. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  133. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  134. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  135. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  136. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  137. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  138. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  139. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  140. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  141. temporis exponit post mortem denique nostram.
  142. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  143. quicquam, non omni somno securius exstat?
  144. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  145. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  146. nec miser inpendens magnum timet saxum
  147. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  148. sed magis in vita divom metus urget inanis
  149. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  150. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  151. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  152. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  153. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  154. qui non sola novem dispessis iugera membris
  155. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  156. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  157. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  158. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  159. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  160. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  161. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  162. qui petere a populo fasces saevasque secures
  163. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  164. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  165. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  166. hoc est adverso nixantem trudere monte
  167. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  168. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  169. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  170. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  171. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  172. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  173. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  174. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  175. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  176. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  177. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  178. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  179. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  180. sed metus in vita poenarum pro male factis
  181. est insignibus insignis scelerisque luela,
  182. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  183. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  184. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  185. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  186. nec videt interea qui terminus esse malorum
  187. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  188. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  189. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  190. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  191. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  192. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  193. inde alii multi reges rerumque potentes
  194. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  195. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  196. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  197. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  198. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  199. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  200. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  201. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  202. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  203. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  204. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  205. denique Democritum post quam matura vetustas
  206. admonuit memores motus languescere mentis,
  207. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  208. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  209. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  210. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  211. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  212. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  213. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  214. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  215. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  216. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  217. ebrius urgeris multis miser undique curis
  218. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  219. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  220. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  221. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  222. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  223. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  224. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  225. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  226. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  227. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  228. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  229. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  230. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  231. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  232. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  233. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  234. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  235. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  236. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  237. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  238. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  239. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  240. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  241. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  242. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  243. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  244. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  245. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  246. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  247. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  248. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  249. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  250. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  251. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  252. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  253. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  254. tempore de mortis nec delibare valemus,
  255. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  256. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  257. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  258. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
  259. lumine qui finem vitai fecit, et ille,
  260. mensibus atque annis qui multis occidit ante.
  1. Avia Pieridum peragro loca nullius ante
  2. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  3. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  4. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  5. unde prius nulli velarint tempora musae;
  6. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  7. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  8. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  9. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  10. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  11. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  12. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  13. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  14. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  15. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  16. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  17. sed potius tali facto recreata valescat,
  18. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  19. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  20. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  21. carmine Pierio rationem exponere nostram
  22. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  23. si tibi forte animum tali ratione tenere
  24. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  25. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  26. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  27. qualia sint et quam variis distantia formis
  28. sponte sua volitent aeterno percita motu
  29. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  30. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  31. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  32. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  33. atque animi quoniam docui natura quid esset
  34. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  35. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  36. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  37. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  38. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  39. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  40. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  41. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  42. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  43. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  44. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  45. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  46. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  47. effugere aut umbras inter vivos volitare
  48. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  49. cum corpus simul atque animi natura perempta
  50. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  51. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  52. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  53. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  54. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  55. corpora res multae, partim diffusa solute,
  56. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  57. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  58. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  59. et vituli cum membranas de corpore summo
  60. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  61. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  62. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  63. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  64. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  65. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  66. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  67. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  68. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  69. quo fuerint et formai servare figuram,
  70. et multo citius, quanto minus indupediri
  71. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  72. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  73. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  74. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  75. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  76. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  77. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  78. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  79. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  80. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  81. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  82. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  83. omnia conrident correpta luce diei.
  84. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  85. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  86. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  87. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  88. quae volgo volitant subtili praedita filo
  89. nec singillatim possunt secreta videri.
  90. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  91. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  92. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  93. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  94. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  95. at contra tenuis summi membrana coloris
  96. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  97. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  98. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  99. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  100. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  101. exin imaginibus missis consistere eorum.
  102. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  103. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  104. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  105. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  106. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  107. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  108. nec ratione alia servari posse videntur,
  109. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  110. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  111. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  112. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  113. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  114. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  115. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  116. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  117. tertia pars nulla possit ratione videri.
  118. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  119. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  120. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  121. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  122. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  123. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  124. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  125. habrotonique graves et tristia centaurea,
  126. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  127. ---
  128. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  129. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  130. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  131. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  132. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  133. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  134. quae multis formata modis sublime feruntur,
  135. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  136. cernimus et mundi speciem violare serenam
  137. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  138. ora volare videntur et umbram ducere late,
  139. inter dum magni montes avolsaque saxa
  140. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  141. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  142. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  143. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  144. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  145. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  146. ---
  147. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  148. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  149. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  150. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  151. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  152. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  153. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  154. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  155. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  156. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  157. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  158. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  159. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  160. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  161. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  162. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  163. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  164. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  165. sic ab rebus item simili ratione necessest
  166. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  167. multa modis multis in cunctas undique partis;
  168. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  169. res ibi respondent simili forma atque colore.
  170. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  171. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  172. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  173. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  174. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  175. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  176. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  177. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  178. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  179. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  180. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  181. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  182. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  183. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  184. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  185. Principio persaepe levis res atque minutis
  186. corporibus factas celeris licet esse videre.
  187. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  188. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  189. quae quasi cuduntur perque intervallum
  190. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  191. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  192. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  193. qua propter simulacra pari ratione necessest
  194. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  195. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  196. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  197. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  198. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  199. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  200. et quasi permanare per intervallum.
  201. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  202. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  203. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  204. per totum caeli spatium diffundere sese
  205. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  206. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  207. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  208. quone vides citius debere et longius ire
  209. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  210. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  211. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  212. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  213. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  214. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  215. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  216. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  217. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  218. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  219. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  220. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  221. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  222. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  223. nec variae cessant voces volitare per auras.
  224. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  225. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  226. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  227. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  228. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  229. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  230. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  231. cernere odorari licet et sentire sonare.
  232. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  233. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  234. cernitur in luce et claro candore, necessest
  235. consimili causa tactum visumque moveri.
  236. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  237. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  238. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  239. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  240. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  241. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  242. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  243. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  244. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  245. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  246. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  247. efficit ut videamus et internoscere curat;
  248. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  249. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  250. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  251. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  252. propterea fit uti videamus quam procul absit
  253. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  254. et nostros oculos perterget longior aura,
  255. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  256. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  257. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  258. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  259. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  260. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  261. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  262. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  263. particulam venti sentire et frigoris eius,
  264. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  265. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  266. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  267. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  268. tangimus extremum saxi summumque colorem
  269. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  270. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  271. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  272. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  273. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  274. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  275. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  276. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  277. primus enim citra postes tum cernitur ,
  278. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  279. post extraria lux oculos perterget et
  280. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  281. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  282. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  283. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  284. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  285. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  286. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  287. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  288. atque alium prae se propellens volvit,
  289. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  290. distare ab speculo tantum semota videtur.
  291. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  292. ---
  293. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  294. binis quoniam res confit utraque.
  295. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  296. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  297. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  298. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  299. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  300. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  301. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  302. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  303. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  304. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  305. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  306. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  307. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  308. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  309. omnia per flexos aditus educta licebit
  310. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  311. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  312. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  313. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  314. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  315. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  316. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  317. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  318. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  319. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  320. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  321. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  322. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  323. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  324. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  325. omnia quandoquidem cogit natura referri
  326. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  327. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  328. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  329. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  330. per purum simulacra feruntur
  331. et feriunt oculos turbantia composituras.
  332. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  333. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  334. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  335. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  336. arquati, quia luroris de corpore eorum
  337. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  338. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  339. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  340. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  341. propterea quia, cum propior caliginis
  342. ater init oculos prior et possedit apertos,
  343. insequitur candens confestim lucidus ,
  344. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  345. illius; nam multis partibus hic est
  346. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  347. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  348. atque pate fecit, quas ante obsederat
  349. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  350. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  351. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  352. propterea quia posterior caliginis
  353. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  354. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  355. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  356. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  357. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  358. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  359. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  360. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  361. per multum quia dum simulacra feruntur,
  362. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  363. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  364. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  365. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  366. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  367. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  368. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  369. si credis privatum lumine posse
  370. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  371. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  372. id quod nos umbram perhibere .
  373. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  374. lumine privatur solis qua cumque meantes
  375. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  376. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  377. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  378. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  379. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  380. propterea facile et spoliatur lumine terra
  381. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  382. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  383. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  384. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  385. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  386. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  387. hoc animi demum ratio discernere debet,
  388. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  389. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  390. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  391. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  392. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  393. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  394. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  395. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  396. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  397. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  398. solque pari ratione manere et luna videtur
  399. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  400. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  401. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  402. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  403. atria versari et circum cursare columnae
  404. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  405. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  406. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  407. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  408. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  409. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  410. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  411. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  412. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  413. inter eos solemque iacent immania ponti
  414. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  415. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  416. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  417. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  418. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  419. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  420. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  421. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  422. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  423. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  424. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  425. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  426. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  427. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  428. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  429. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  430. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  431. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  432. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  433. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  434. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  435. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  436. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  437. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  438. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  439. at maris ignaris in portu clauda videntur
  440. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  441. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  442. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  443. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  444. omnia converti sursumque supina reverti
  445. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  446. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  447. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  448. labier adversum nimbos atque ire superne
  449. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  450. At si forte oculo manus uni subdita supter
  451. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  452. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  453. bina lucernarum florentia lumina flammis
  454. binaque per totas aedis geminare supellex
  455. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  456. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  457. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  458. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  459. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  460. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  461. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  462. mutare et campos pedibus transire videmur,
  463. et sonitus audire, severa silentia noctis
  464. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  465. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  466. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  467. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  468. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  469. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  470. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  471. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  472. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  473. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  474. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  475. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  476. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  477. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  478. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  479. notitiam veri quae res falsique crearit
  480. et dubium certo quae res differre probarit.
  481. invenies primis ab sensibus esse creatam
  482. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  483. nam maiore fide debet reperirier illud,
  484. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  485. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  486. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  487. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  488. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  489. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  490. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  491. an confutabunt nares oculive revincent?
  492. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  493. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  494. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  495. et seorsum varios rerum sentire colores
  496. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  497. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  498. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  499. non possint alios alii convincere sensus.
  500. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  501. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  502. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  503. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  504. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  505. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  506. reddere mendose causas utriusque figurae,
  507. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  508. et violare fidem primam et convellere tota
  509. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  510. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  511. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  512. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  513. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  514. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  515. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  516. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  517. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  518. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  519. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  520. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  521. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  522. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  523. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  524. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  525. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  526. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  527. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  528. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  529. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  530. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  531. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  532. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  533. quippe per angustum turba maiore coorta
  534. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  535. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  536. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  537. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  538. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  539. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  540. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  541. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  542. praesertim si cum summost clamore profusus.
  543. ergo corpoream vocem constare necessest,
  544. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  545. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  546. principiorum et item levor levore creatur;
  547. nec simili penetrant auris primordia forma,
  548. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  549. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  550. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  551. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  552. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  553. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  554. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  555. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  556. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  557. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  558. plane exaudiri discernique articulatim;
  559. servat enim formaturam servatque figuram.
  560. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  561. per multum confundi verba necessest
  562. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  563. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  564. internoscere, verborum sententia quae sit;
  565. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  566. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  567. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  568. in multas igitur voces vox una repente
  569. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  570. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  571. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  572. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  573. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  574. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  575. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  576. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  577. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  578. palantis comites com montis inter opacos
  579. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  580. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  581. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  582. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  583. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  584. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  585. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  586. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  587. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  588. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  589. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  590. pinea semiferi capitis velamina quassans
  591. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  592. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  593. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  594. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  595. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  596. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  597. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  598. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  599. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  600. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  601. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  602. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  603. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  604. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  605. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  606. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  607. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  608. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  609. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  610. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  611. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  612. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  613. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  614. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  615. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  616. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  617. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  618. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  619. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  620. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  621. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  622. siquis forte manu premere ac siccare .
  623. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  624. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  625. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  626. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  627. umida linguai circum sudantia templa;
  628. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  629. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  630. deinde voluptas est e suco fine palati;
  631. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  632. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  633. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  634. dum modo quod capias concoctum didere possis
  635. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  636. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  637. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  638. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  639. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  640. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  641. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  642. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  643. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  644. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  645. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  646. principio meminisse decet quae diximus ante,
  647. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  648. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  649. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  650. extima membrorum circumcaesura ,
  651. proinde et seminibus constant variantque figura.
  652. semina cum porro distent, differre necessest
  653. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  654. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  655. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  656. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  657. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  658. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  659. proinde foraminibus debent differe figurae
  660. et variare viae proinde ac textura .
  661. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  662. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  663. contractabiliter caulas intrare palati,
  664. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  665. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  666. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  667. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  668. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  669. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  670. commutantur ibi positurae principiorum;
  671. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  672. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  673. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  674. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  675. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  676. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  677. tangat agam. primum res multas esse necessest
  678. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  679. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  680. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  681. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  682. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  683. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  684. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  685. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  686. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  687. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  688. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  689. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  690. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  691. est alio ut possit permitti longius alter;
  692. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  693. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  694. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  695. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  696. paulatim facilis distractus in auras;
  697. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  698. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  699. significat quod fracta magis redolere videntur
  700. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  701. deinde videre licet maioribus esse creatum
  702. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  703. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  704. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  705. investigare in qua sit regione locatum;
  706. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  707. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  708. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  709. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  710. in generest, sed item species rerum atque colores
  711. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  712. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  713. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  714. auroram clara consuetum voce vocare,
  715. noenu queunt rapidi contra constare leones
  716. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  717. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  718. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  719. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  720. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  721. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  722. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  723. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  724. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  725. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  726. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  727. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  728. multa modis multis in cunctas undique partis
  729. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  730. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  731. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  732. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  733. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  734. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  735. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  736. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  737. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  738. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  739. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  740. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  741. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  742. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  743. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  744. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  745. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  746. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  747. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  748. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  749. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  750. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  751. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  752. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  753. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  754. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  755. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  756. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  757. scire licet mentem simili ratione moveri
  758. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  759. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  760. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  761. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  762. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  763. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  764. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  765. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  766. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  767. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  768. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  769. nec dissentit eum mortis letique potitum
  770. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  771. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  772. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  773. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  774. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  775. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  776. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  777. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  778. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  779. copia particularum, ut possit suppeditare.
  780. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  781. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  782. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  783. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  784. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  785. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  786. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  787. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  788. omnia sub verbone creat natura paratque?
  789. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  790. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  791. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  792. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  793. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  794. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  795. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  796. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  797. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  798. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  799. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  800. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  801. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  802. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  803. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  804. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  805. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  806. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  807. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  808. ipse parat sese porro speratque futurum
  809. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  810. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  811. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  812. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  813. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  814. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  815. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  816. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  817. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  818. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  819. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  820. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  821. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  822. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  823. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  824. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  825. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  826. Illud in his rebus vitium vehementer
  827. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  828. lumina ne facias oculorum clara creata,
  829. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  830. proceros passus, ideo fastigia posse
  831. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  832. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  833. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  834. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  835. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  836. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  837. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  838. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  839. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  840. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  841. sed potius longe linguae praecessit origo
  842. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  843. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  844. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  845. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  846. at contra conferre manu certamina pugnae
  847. et lacerare artus foedareque membra cruore
  848. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  849. et volnus vitare prius natura
  850. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  851. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  852. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  853. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  854. haec igitur possunt utendi cognita causa
  855. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  856. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  857. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  858. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  859. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  860. utilitatis ob officium potuisse creari.
  861. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  862. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  863. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  864. multa modis multis docui, sed plurima debent
  865. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  866. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  867. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  868. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  869. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  870. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  871. et recreet vires inter datus, atque patentem
  872. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  873. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  874. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  875. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  876. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  877. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  878. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  879. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  880. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  881. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  882. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  883. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  884. dico animo nostro primum simulacra meandi
  885. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  886. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  887. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  888. id quod providet, illius rei constat imago,
  889. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  890. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  891. per membra atque artus animai dissita vis est;
  892. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  893. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  894. paulatim moles protruditur atque movetur.
  895. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  896. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  897. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  898. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  899. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  900. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  901. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  902. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  903. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  904. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  905. trudit agens magnam magno molimine navem
  906. et manus una regit quanto vis impete euntem
  907. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  908. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  909. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  910. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  911. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  912. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  913. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  914. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  915. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  916. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  917. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  918. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  919. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  920. vis animae partimque foras eiecta recessit
  921. et partim contrusa magis concessit in altum;
  922. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  923. nam dubium non est, animai quin opera sit
  924. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  925. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  926. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  927. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  928. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  929. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  930. unde reconflari sensus per membra repente
  931. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  932. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  933. perturbari anima et corpus languescere possit,
  934. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  935. Principio externa corpus de parte necessum est,
  936. quoniam vicinum tangitur auris,
  937. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  938. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  939. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  940. interiorem etiam partem spirantibus
  941. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  942. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  943. perveniant plagae per parva foramina nobis
  944. corporis ad primas partis elementaque prima,
  945. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  946. conturbantur enim positurae principiorum
  947. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  948. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  949. pars etiam distracta per artus non queat esse
  950. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  951. inter enim saepit coetus natura viasque.
  952. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  953. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  954. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  955. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  956. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  957. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  958. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  959. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  960. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  961. corpora conturbant magno contusa labore.
  962. fit ratione eadem coniectus parte animai
  963. altior atque foras eiectus largior eius,
  964. et divisior inter se ac distractior intus.
  965. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  966. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  967. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  968. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  969. causidici causas agere et componere leges,
  970. induperatores pugnare ac proelia obire,
  971. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  972. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  973. semper et inventam patriis exponere chartis.
  974. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  975. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  976. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  977. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  978. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  979. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  980. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  981. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  982. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  983. cernere saltantis et mollia membra moventis
  984. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  985. auribus accipere et consessum cernere eundem
  986. scenaique simul varios splendere decores.
  987. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  988. et quibus in rebus consuerint esse operati
  989. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  990. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  991. in somnis sudare tamen spirareque semper
  992. et quasi de palma summas contendere viris
  993. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  994. venantumque canes in molli saepe quiete
  995. iactant crura tamen subito vocisque repente
  996. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  997. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  998. expergefactique secuntur inania saepe
  999. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  1000. donec discussis redeant erroribus ad se.
  1001. at consueta domi catulorum blanda propago
  1002. discutere et corpus de terra corripere instant,
  1003. iactant crura tamen subito vocisque repente
  1004. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  1005. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  1006. expergefactique secuntur inania saepe
  1007. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  1008. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  1009. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  1010. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  1011. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  1012. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  1013. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  1014. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  1015. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  1016. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  1017. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  1018. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  1019. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  1020. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  1021. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  1022. indicioque sui facti persaepe fuere.
  1023. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  1024. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  1025. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  1026. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  1027. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  1028. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  1029. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  1030. somno devincti credunt se extollere vestem,
  1031. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  1032. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  1033. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  1034. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  1035. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  1036. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  1037. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  1038. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  1039. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  1040. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  1041. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  1042. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  1043. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  1044. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  1045. per membra atque artus decedit corpore toto,
  1046. in loca conveniens nervorum certa cietque
  1047. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  1048. inritata tument loca semine fitque voluntas
  1049. eicere id quo se contendit dira lubido,
  1050. incitat inritans loca turgida semine multo
  1051. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  1052. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  1053. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  1054. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  1055. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  1056. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  1057. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  1058. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  1059. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  1060. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  1061. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  1062. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  1063. stillavit gutta et successit frigida cura;
  1064. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  1065. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  1066. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  1067. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  1068. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  1069. nec retinere semel conversum unius amore
  1070. et servare sibi curam certumque dolorem;
  1071. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  1072. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  1073. si non prima novis conturbes volnera plagis
  1074. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  1075. aut alio possis animi traducere motus.
  1076. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  1077. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  1078. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  1079. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  1080. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  1081. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  1082. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  1083. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  1084. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  1085. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  1086. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  1087. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  1088. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  1089. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  1090. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  1091. quod fieri contra totum natura repugnat;
  1092. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  1093. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  1094. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  1095. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  1096. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  1097. ex hominis vero facie pulchroque colore
  1098. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  1099. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  1100. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  1101. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  1102. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  1103. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  1104. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  1105. nec satiare queunt spectando corpora coram
  1106. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  1107. possunt errantes incerti corpore toto.
  1108. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  1109. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  1110. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  1111. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  1112. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  1113. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  1114. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  1115. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  1116. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  1117. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  1118. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  1119. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  1120. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  1121. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  1122. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  1123. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  1124. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  1125. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  1126. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  1127. labitur interea res et Babylonia fiunt
  1128. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  1129. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  1130. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  1131. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  1132. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  1133. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  1134. eximia veste et victu convivia, ludi,
  1135. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  1136. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  1137. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  1138. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  1139. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  1140. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  1141. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  1142. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  1143. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  1144. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  1145. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  1146. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  1147. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  1148. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  1149. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  1150. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  1151. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  1152. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  1153. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  1154. et praetermittas animi vitia omnia primum
  1155. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  1156. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  1157. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  1158. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  1159. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  1160. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  1161. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  1162. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  1163. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  1164. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  1165. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  1166. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  1167. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  1168. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  1169. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  1170. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  1171. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  1172. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  1173. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  1174. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  1175. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  1176. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  1177. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  1178. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  1179. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  1180. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  1181. floribus et sertis operit postisque superbos
  1182. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  1183. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  1184. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  1185. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  1186. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  1187. plus videat quam mortali concedere par est.
  1188. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  1189. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  1190. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  1191. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  1192. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  1193. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  1194. praetermittere et humanis concedere rebus.
  1195. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  1196. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  1197. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  1198. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  1199. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  1200. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  1201. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  1202. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  1203. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  1204. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  1205. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  1206. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  1207. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  1208. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  1209. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  1210. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  1211. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  1212. Et commiscendo quom semine forte virilem
  1213. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  1214. tum similes matrum materno semine fiunt,
  1215. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  1216. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  1217. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  1218. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  1219. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  1220. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  1221. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  1222. possint et referant proavorum saepe figuras,
  1223. propterea quia multa modis primordia multis
  1224. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  1225. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  1226. inde Venus varia producit sorte figuras,
  1227. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  1228. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  1229. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  1230. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  1231. maternoque mares existunt corpore creti;
  1232. semper enim partus duplici de semine constat,
  1233. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  1234. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  1235. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  1236. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  1237. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  1238. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  1239. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  1240. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  1241. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  1242. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  1243. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  1244. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  1245. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  1246. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  1247. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  1248. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  1249. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  1250. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  1251. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  1252. atque alias alii complent magis ex aliisque
  1253. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  1254. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  1255. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  1256. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  1257. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  1258. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  1259. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  1260. usque adeo magni refert, ut semina possint
  1261. seminibus commisceri genitaliter apta
  1262. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  1263. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  1264. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  1265. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  1266. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  1267. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  1268. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  1269. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  1270. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  1271. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  1272. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  1273. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  1274. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  1275. eicit enim sulcum recta regione viaque
  1276. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  1277. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  1278. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  1279. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  1280. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  1281. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  1282. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  1283. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  1284. morigerisque modis et munde corpore culto,
  1285. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  1286. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  1287. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  1288. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  1289. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  1290. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  16. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  18. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  21. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  22. Herculis antistare autem si facta putabis,
  23. longius a vera multo ratione ferere.
  24. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  25. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  26. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  27. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  28. hydra venenatis posset vallata colubris?
  29. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  30. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  31. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  32. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  33. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  34. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  35. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  36. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  37. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  38. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  39. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  40. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  41. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  42. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  43. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  44. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  45. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  46. sollicitum curae quantique perinde timores!
  47. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  48. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  49. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  50. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  51. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  52. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  53. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  54. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  55. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  56. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  57. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  58. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  59. quo genere in primis animi natura reperta est
  60. nativo primum consistere corpore creta,
  61. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  62. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  63. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  64. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  65. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  66. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  67. et quibus ille modis congressus materiai
  68. fundarit terram caelum mare sidera solem
  69. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  70. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  71. quove modo genus humanum variante loquella
  72. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  73. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  74. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  75. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  76. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  77. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  78. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  79. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  80. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  81. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  82. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  83. si tamen interea mirantur qua ratione
  84. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  85. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  86. rursus in antiquas referuntur religiones
  87. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  88. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  89. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  90. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  91. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  92. principio maria ac terras caelumque tuere;
  93. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  94. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  95. una dies dabit exitio, multosque per annos
  96. sustentata ruet moles et machina mundi.
  97. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  98. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  99. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  100. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  101. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  102. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  103. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  104. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  105. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  106. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  107. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  108. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  109. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  110. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  111. sanctius et multo certa ratione magis quam
  112. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  113. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  114. religione refrenatus ne forte rearis
  115. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  116. corpore divino debere aeterna manere,
  117. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  118. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  119. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  120. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  121. inmortalia mortali sermone notantes;
  122. quae procul usque adeo divino a numine distent
  123. inque deum numero quae sint indigna videri,
  124. notitiam potius praebere ut posse putentur
  125. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  126. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  127. posse animi natura putetur consiliumque.
  128. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  129. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  130. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  131. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  132. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  133. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  134. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  135. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  136. posset et innasci quavis in parte soleret,
  137. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  138. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  139. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  140. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  141. totum posse extra corpus formamque animalem
  142. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  143. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  144. haud igitur constant divino praedita sensu,
  145. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  146. Illud item non est ut possis credere, sedes
  147. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  148. tenvis enim natura deum longeque remota
  149. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  150. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  151. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  152. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  153. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  154. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  155. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  156. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  157. praeclaram mundi naturam proptereaque
  158. adlaudabile opus divom laudare decere
  159. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  160. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  161. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  162. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  163. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  164. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  165. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  166. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  167. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  168. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  169. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  170. nam gaudere novis rebus debere videtur
  171. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  172. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  173. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  174. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  175. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  176. donec diluxit rerum genitalis origo?
  177. natus enim debet qui cumque est velle manere
  178. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  179. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  180. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  181. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  182. notities hominum divis unde insita primum est,
  183. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  184. quove modost umquam vis cognita principiorum
  185. quidque inter sese permutato ordine possent.
  186. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  187. namque ita multa modis multis primordia rerum
  188. ex infinito iam tempore percita plagis
  189. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  190. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  191. quae cumque inter se possint congressa creare,
  192. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  193. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  194. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  195. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  196. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  197. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  198. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  199. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  200. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  201. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  202. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  203. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  204. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  205. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  206. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  207. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  208. vitai causa valido consueta bidenti
  209. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  210. si non fecundas vertentes vomere glebas
  211. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  212. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  213. et tamen inter dum magno quaesita labore
  214. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  215. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  216. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  217. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  218. praeterea genus horriferum natura ferarum
  219. humanae genti infestum terraque marique
  220. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  221. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  222. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  223. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  224. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  225. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  226. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  227. cui tantum in vita restet transire malorum.
  228. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  229. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  230. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  231. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  232. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  233. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  234. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  235. Principio quoniam terrai corpus et umor
  236. aurarumque leves animae calidique vapores,
  237. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  238. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  239. debet eodem omnis mundi natura putari.
  240. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  241. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  242. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  243. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  244. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  245. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  246. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  247. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  248. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  249. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  250. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  251. principio pars terrai non nulla, perusta
  252. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  253. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  254. quas validi toto dispergunt venti.
  255. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  256. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  257. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  258. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  259. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  260. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  261. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  262. semper abundare et latices manare perennis
  263. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  264. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  265. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  266. partim quod validi verrentes aequora venti
  267. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  268. partim quod supter per terras diditur omnis;
  269. percolatur enim virus retroque remanat
  270. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  271. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  272. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  273. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  274. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  275. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  276. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  277. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  278. omnia iam resoluta forent et in versa.
  279. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  280. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  281. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  282. inrigat adsidue caelum candore recenti
  283. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  284. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  285. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  286. quod simul ac primum nubes succedere soli
  287. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  288. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  289. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  290. ut noscas splendore novo res semper egere
  291. et primum iactum fulgoris quemque perire
  292. nec ratione alia res posse in sole videri,
  293. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  294. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  295. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  296. fulguribus pingues multa caligine taedae
  297. consimili properant ratione, ardore ministro,
  298. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  299. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  300. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  301. exitium celeri celeratur origine flammae.