De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  2. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  3. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  4. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  5. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  6. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  7. omnibus humanis esset terraque marique,
  8. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  9. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  10. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  11. accidere omnino poterit sensumque movere,
  12. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  13. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  14. distractast animi natura animaeque potestas,
  15. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  16. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  17. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  18. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  19. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  20. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  21. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  22. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  23. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  24. nam cum respicias inmensi temporis omne
  25. praeteritum spatium, tum motus materiai
  26. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  27. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  28. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  29. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  30. inter enim iectast vitai pausa vageque
  31. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  32. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  33. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  34. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  35. illum cui possint incommoda conciliari,
  36. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  37. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  38. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  39. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  40. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  41. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  42. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  43. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  44. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  45. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  46. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  47. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  48. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  49. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  50. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  51. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  52. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  53. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  54. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  55. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  56. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  57. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  58. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  59. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  60. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  61. aut in melle situm suffocari atque rigere
  62. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  63. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  64. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  65. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  66. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  67. non poteris factis florentibus esse tuisque
  68. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  69. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  70. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  71. iam desiderium rerum super insidet una.'
  72. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  73. dissoluant animi magno se angore metuque.
  74. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  75. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  76. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  77. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  78. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  79. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  80. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  81. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  82. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  83. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  84. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  85. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  86. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  87. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  88. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  89. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  90. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  91. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  92. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  93. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  94. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  95. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  96. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  97. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  98. maior enim turbae disiectus materiai
  99. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  100. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  101. Denique si vocem rerum natura repente.
  102. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  103. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  104. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  105. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  106. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  107. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  108. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  109. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  110. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  111. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  112. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  113. non potius vitae finem facis atque laboris?
  114. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  115. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  116. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  117. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  118. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  119. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  120. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  121. naturam et veram verbis exponere causam?
  122. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  123. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  124. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  125. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  126. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  127. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  128. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  129. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  130. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  131. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  132. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  133. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  134. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  135. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  136. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  137. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  138. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  139. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  140. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  141. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  142. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  143. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  144. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  145. temporis exponit post mortem denique nostram.
  146. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  147. quicquam, non omni somno securius exstat?
  148. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  149. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  150. nec miser inpendens magnum timet saxum
  151. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  152. sed magis in vita divom metus urget inanis
  153. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  154. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  155. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  156. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  157. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  158. qui non sola novem dispessis iugera membris
  159. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  160. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  161. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  162. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  163. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  164. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  165. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  166. qui petere a populo fasces saevasque secures
  167. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  168. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  169. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  170. hoc est adverso nixantem trudere monte
  171. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  172. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  173. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  174. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  175. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  176. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  177. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  178. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas