De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  2. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  3. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  4. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  5. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  6. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  7. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  8. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  9. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  10. omnibus humanis esset terraque marique,
  11. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  12. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  13. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  14. accidere omnino poterit sensumque movere,