De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  2. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  3. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  4. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  5. dissociare intus partis, ut materiai
  6. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  7. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  8. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  9. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  10. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  11. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  12. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  13. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  14. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  15. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  16. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  17. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  18. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  19. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  20. ---
  21. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  22. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  23. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  24. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  25. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  26. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  27. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  28. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  29. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  30. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  31. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  32. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  33. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  34. omnibus humanis esset terraque marique,
  35. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  36. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  37. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  38. accidere omnino poterit sensumque movere,
  39. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  40. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  41. distractast animi natura animaeque potestas,
  42. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  43. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  44. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  45. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  46. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  47. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  48. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  49. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  50. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  51. nam cum respicias inmensi temporis omne
  52. praeteritum spatium, tum motus materiai
  53. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  54. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  55. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  56. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  57. inter enim iectast vitai pausa vageque
  58. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  59. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  60. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  61. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  62. illum cui possint incommoda conciliari,
  63. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  64. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  65. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  66. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  67. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  68. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  69. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  70. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  71. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  72. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  73. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  74. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  75. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  76. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  77. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  78. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  79. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  80. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  81. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  82. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  83. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  84. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  85. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  86. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  87. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  88. aut in melle situm suffocari atque rigere
  89. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  90. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  91. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  92. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  93. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  94. non poteris factis florentibus esse tuisque
  95. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  96. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  97. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  98. iam desiderium rerum super insidet una.'
  99. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  100. dissoluant animi magno se angore metuque.
  101. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  102. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  103. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  104. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  105. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  106. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  107. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  108. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  109. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  110. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  111. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  112. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  113. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  114. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  115. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  116. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  117. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  118. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  119. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  120. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  121. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  122. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  123. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  124. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  125. maior enim turbae disiectus materiai
  126. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  127. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  128. Denique si vocem rerum natura repente.
  129. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  130. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  131. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  132. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  133. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  134. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  135. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  136. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  137. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  138. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  139. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  140. non potius vitae finem facis atque laboris?
  141. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  142. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  143. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  144. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  145. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  146. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  147. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  148. naturam et veram verbis exponere causam?
  149. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  150. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  151. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  152. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  153. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  154. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  155. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  156. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  157. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  158. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  159. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  160. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  161. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  162. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  163. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  164. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  165. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  166. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  167. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  168. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  169. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  170. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  171. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  172. temporis exponit post mortem denique nostram.
  173. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  174. quicquam, non omni somno securius exstat?
  175. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  176. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  177. nec miser inpendens magnum timet saxum
  178. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  179. sed magis in vita divom metus urget inanis
  180. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  181. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  182. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  183. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  184. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  185. qui non sola novem dispessis iugera membris
  186. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  187. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  188. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  189. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  190. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  191. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  192. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  193. qui petere a populo fasces saevasque secures
  194. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  195. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  196. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  197. hoc est adverso nixantem trudere monte
  198. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  199. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  200. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  201. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  202. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  203. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  204. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  205. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  206. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  207. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  208. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  209. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  210. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  211. sed metus in vita poenarum pro male factis
  212. est insignibus insignis scelerisque luela,
  213. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  214. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  215. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  216. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  217. nec videt interea qui terminus esse malorum
  218. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  219. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  220. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  221. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  222. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  223. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  224. inde alii multi reges rerumque potentes
  225. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  226. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  227. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  228. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  229. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  230. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  231. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  232. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  233. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  234. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  235. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  236. denique Democritum post quam matura vetustas
  237. admonuit memores motus languescere mentis,
  238. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  239. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  240. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  241. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  242. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  243. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  244. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  245. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  246. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  247. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  248. ebrius urgeris multis miser undique curis
  249. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  250. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  251. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  252. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  253. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  254. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  255. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  256. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  257. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  258. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  259. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  260. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  261. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  262. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  263. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  264. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  265. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  266. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  267. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  268. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  269. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  270. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  271. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  272. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  273. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  274. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  275. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  276. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  277. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  278. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  279. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  280. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  281. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  282. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  283. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  284. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  285. tempore de mortis nec delibare valemus,
  286. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  287. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  288. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  289. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
  290. lumine qui finem vitai fecit, et ille,
  291. mensibus atque annis qui multis occidit ante.
  1. Avia Pieridum peragro loca nullius ante
  2. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  3. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  4. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  5. unde prius nulli velarint tempora musae;
  6. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  7. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  8. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  9. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  10. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  11. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  12. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  13. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  14. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  15. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  16. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  17. sed potius tali facto recreata valescat,
  18. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  19. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  20. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti