De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  2. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  3. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  4. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  5. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  6. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  7. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  8. posset et innasci quavis in parte soleret,
  9. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  10. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  11. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  12. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  13. totum posse extra corpus durare genique.
  14. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  15. confiteare animam distractam in corpore toto.
  16. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  17. consentire putare et fungi mutua posse
  18. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  19. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  20. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  21. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  22. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  23. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  24. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  25. dissociare intus partis, ut materiai
  26. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  27. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  28. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  29. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  30. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  31. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  32. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  33. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  34. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  35. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  36. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  37. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  38. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  39. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  40. ---
  41. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  42. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  43. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  44. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  45. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  46. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  47. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  48. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  49. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  50. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  51. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  52. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  53. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  54. omnibus humanis esset terraque marique,
  55. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  56. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  57. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  58. accidere omnino poterit sensumque movere,
  59. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  60. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  61. distractast animi natura animaeque potestas,
  62. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  63. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  64. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  65. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  66. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  67. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  68. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  69. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  70. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  71. nam cum respicias inmensi temporis omne
  72. praeteritum spatium, tum motus materiai
  73. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  74. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  75. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  76. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  77. inter enim iectast vitai pausa vageque
  78. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  79. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  80. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  81. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  82. illum cui possint incommoda conciliari,
  83. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  84. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  85. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  86. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  87. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  88. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  89. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  90. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  91. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  92. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  93. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  94. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  95. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  96. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  97. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  98. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  99. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  100. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  101. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  102. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  103. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  104. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  105. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  106. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  107. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  108. aut in melle situm suffocari atque rigere
  109. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  110. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  111. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  112. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  113. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  114. non poteris factis florentibus esse tuisque
  115. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  116. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  117. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  118. iam desiderium rerum super insidet una.'
  119. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  120. dissoluant animi magno se angore metuque.
  121. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  122. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  123. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  124. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  125. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  126. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  127. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  128. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  129. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  130. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  131. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  132. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  133. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  134. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  135. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  136. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  137. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  138. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  139. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  140. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  141. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  142. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  143. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  144. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  145. maior enim turbae disiectus materiai
  146. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  147. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  148. Denique si vocem rerum natura repente.
  149. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  150. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  151. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  152. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  153. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  154. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  155. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  156. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  157. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  158. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  159. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  160. non potius vitae finem facis atque laboris?
  161. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  162. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  163. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  164. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  165. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  166. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  167. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  168. naturam et veram verbis exponere causam?
  169. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  170. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  171. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  172. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  173. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  174. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  175. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  176. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  177. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  178. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  179. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  180. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  181. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  182. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  183. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  184. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  185. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  186. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  187. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  188. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  189. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  190. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  191. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  192. temporis exponit post mortem denique nostram.
  193. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  194. quicquam, non omni somno securius exstat?
  195. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  196. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  197. nec miser inpendens magnum timet saxum
  198. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  199. sed magis in vita divom metus urget inanis
  200. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  201. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  202. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  203. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  204. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  205. qui non sola novem dispessis iugera membris
  206. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  207. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  208. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  209. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  210. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  211. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  212. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  213. qui petere a populo fasces saevasque secures
  214. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  215. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  216. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  217. hoc est adverso nixantem trudere monte
  218. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  219. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  220. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  221. atque explere bonis rebus satiareque numquam,