De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  2. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  3. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  4. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  5. expectare immortalis mortalia membra
  6. innumero numero certareque praeproperanter
  7. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  8. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  9. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  10. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  11. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  12. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  13. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  14. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  15. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  16. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  17. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  18. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  19. posset et innasci quavis in parte soleret,
  20. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  21. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  22. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  23. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  24. totum posse extra corpus durare genique.
  25. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  26. confiteare animam distractam in corpore toto.
  27. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  28. consentire putare et fungi mutua posse
  29. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  30. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  31. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  32. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  33. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  34. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  35. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  36. dissociare intus partis, ut materiai
  37. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  38. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  39. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  40. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  41. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  42. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  43. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  44. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  45. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  46. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  47. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  48. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  49. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  50. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  51. ---
  52. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  53. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  54. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  55. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  56. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  57. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  58. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  59. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  60. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  61. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  62. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  63. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  64. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  65. omnibus humanis esset terraque marique,
  66. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  67. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  68. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  69. accidere omnino poterit sensumque movere,
  70. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  71. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  72. distractast animi natura animaeque potestas,
  73. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  74. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  75. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  76. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  77. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  78. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  79. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  80. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  81. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  82. nam cum respicias inmensi temporis omne
  83. praeteritum spatium, tum motus materiai
  84. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  85. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  86. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  87. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  88. inter enim iectast vitai pausa vageque
  89. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  90. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  91. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  92. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  93. illum cui possint incommoda conciliari,
  94. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  95. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  96. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  97. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  98. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  99. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  100. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  101. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  102. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  103. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  104. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  105. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  106. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  107. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  108. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  109. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  110. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  111. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  112. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  113. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  114. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  115. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  116. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  117. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  118. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  119. aut in melle situm suffocari atque rigere
  120. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  121. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  122. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  123. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  124. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  125. non poteris factis florentibus esse tuisque
  126. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  127. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  128. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  129. iam desiderium rerum super insidet una.'
  130. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  131. dissoluant animi magno se angore metuque.
  132. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  133. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  134. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  135. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  136. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  137. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  138. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  139. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  140. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  141. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  142. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  143. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  144. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  145. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  146. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  147. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  148. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  149. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  150. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  151. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  152. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  153. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  154. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  155. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  156. maior enim turbae disiectus materiai
  157. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  158. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  159. Denique si vocem rerum natura repente.
  160. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  161. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  162. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  163. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  164. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  165. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  166. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  167. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  168. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  169. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  170. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  171. non potius vitae finem facis atque laboris?
  172. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  173. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  174. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  175. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  176. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  177. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  178. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  179. naturam et veram verbis exponere causam?
  180. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  181. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  182. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  183. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  184. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  185. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  186. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  187. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  188. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  189. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  190. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  191. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  192. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  193. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  194. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  195. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  196. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  197. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  198. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  199. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  200. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  201. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  202. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  203. temporis exponit post mortem denique nostram.
  204. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  205. quicquam, non omni somno securius exstat?
  206. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  207. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  208. nec miser inpendens magnum timet saxum
  209. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  210. sed magis in vita divom metus urget inanis
  211. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  212. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  213. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  214. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  215. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  216. qui non sola novem dispessis iugera membris
  217. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  218. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  219. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  220. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  221. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  222. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  223. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  224. qui petere a populo fasces saevasque secures
  225. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  226. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  227. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  228. hoc est adverso nixantem trudere monte
  229. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  230. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  231. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  232. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  233. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  234. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  235. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  236. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  237. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  238. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  239. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  240. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  241. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  242. sed metus in vita poenarum pro male factis
  243. est insignibus insignis scelerisque luela,
  244. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  245. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  246. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  247. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  248. nec videt interea qui terminus esse malorum
  249. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  250. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  251. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  252. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  253. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  254. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  255. inde alii multi reges rerumque potentes
  256. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  257. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  258. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  259. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  260. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  261. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  262. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  263. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  264. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  265. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  266. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  267. denique Democritum post quam matura vetustas
  268. admonuit memores motus languescere mentis,
  269. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  270. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  271. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  272. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  273. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  274. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  275. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  276. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  277. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  278. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  279. ebrius urgeris multis miser undique curis
  280. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  281. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  282. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  283. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  284. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  285. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  286. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  287. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  288. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  289. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  290. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  291. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  292. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  293. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  294. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  295. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  296. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  297. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  298. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  299. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  300. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  301. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  302. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  303. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  304. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  305. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  306. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  307. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  308. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  309. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  310. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  311. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  312. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  313. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  314. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  315. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  316. tempore de mortis nec delibare valemus,
  317. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  318. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  319. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  320. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
  321. lumine qui finem vitai fecit, et ille,
  322. mensibus atque annis qui multis occidit ante.
  1. Avia Pieridum peragro loca nullius ante
  2. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  3. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  4. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  5. unde prius nulli velarint tempora musae;
  6. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  7. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  8. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  9. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  10. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  11. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  12. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  13. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  14. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  15. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  16. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  17. sed potius tali facto recreata valescat,
  18. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  19. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  20. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  21. carmine Pierio rationem exponere nostram
  22. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  23. si tibi forte animum tali ratione tenere
  24. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  25. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  26. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  27. qualia sint et quam variis distantia formis
  28. sponte sua volitent aeterno percita motu
  29. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  30. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  31. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  32. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  33. atque animi quoniam docui natura quid esset
  34. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  35. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  36. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  37. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  38. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  39. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  40. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  41. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  42. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  43. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras