De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  2. sin animas hominum dicent in corpora semper
  3. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  4. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  5. si non, certa suo quia semine seminioque
  6. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  7. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  8. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  9. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  10. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  11. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  12. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  13. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  14. quidve foras sibi vult membris exire senectis?