De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  2. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  3. si non, certa suo quia semine seminioque
  4. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  5. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  6. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  7. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  8. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  9. accipiter fugiens veniente columba,
  10. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  11. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  12. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  13. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  14. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;