De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  2. conexae neque consensu contagia fient.
  3. Denique cur acris violentia triste leonum
  4. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  5. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  6. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  7. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  8. si non, certa suo quia semine seminioque
  9. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  10. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  11. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  12. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  13. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  14. accipiter fugiens veniente columba,
  15. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  16. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  17. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  18. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;