De Rerum Natura
Lucretius
-
- et consanguineum mensas odere timentque.
- consimili ratione ab eodem saepe timore
- macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
- illum aspectari, claro qui incedit honore,
- ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
- intereunt partim statuarum et nominis ergo.
- et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
- percipit humanos odium lucisque videndae,
- ut sibi consciscant maerenti pectore letum
- obliti fontem curarum hunc esse timorem:
- hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
- rumpere et in summa pietate evertere suadet:
- nam iam saepe homines patriam carosque parentis
- prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
- nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
- in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
- inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
- quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.