De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  2. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  3. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  4. expirant atque unde animantum copia tanta
  5. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  6. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  7. vermibus et privas in corpora posse venire
  8. credis nec reputas cur milia multa animarum
  9. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  10. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  11. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  12. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  13. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  14. at neque cur faciant ipsae quareve laborent