De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. partibus amissis quoniam libata recessit.
  2. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  3. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  4. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  5. expirant atque unde animantum copia tanta
  6. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  7. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  8. vermibus et privas in corpora posse venire
  9. credis nec reputas cur milia multa animarum
  10. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  11. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  12. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  13. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  14. an quasi corporibus perfectis insinuentur.