De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Semina praeterea linquontur necne animai
  2. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  3. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  4. partibus amissis quoniam libata recessit.
  5. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  6. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  7. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  8. expirant atque unde animantum copia tanta
  9. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  10. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  11. vermibus et privas in corpora posse venire
  12. credis nec reputas cur milia multa animarum
  13. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  14. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  15. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  16. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  17. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  18. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  19. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  20. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  21. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  22. et mala multa animus contage fungitur eius.
  23. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  24. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  25. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  26. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  27. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  28. conexae neque consensu contagia fient.
  29. Denique cur acris violentia triste leonum
  30. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  31. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  32. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  33. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  34. si non, certa suo quia semine seminioque
  35. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  36. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  37. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  38. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  39. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  40. accipiter fugiens veniente columba,
  41. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  42. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  43. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  44. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  45. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  46. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  47. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  48. sin animas hominum dicent in corpora semper
  49. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  50. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  51. si non, certa suo quia semine seminioque
  52. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  53. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  54. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  55. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  56. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  57. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  58. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  59. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  60. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  61. an metuit conclusa manere in corpore putri
  62. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  63. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  64. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  65. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  66. expectare immortalis mortalia membra
  67. innumero numero certareque praeproperanter
  68. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  69. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  70. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  71. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  72. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  73. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  74. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  75. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  76. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  77. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  78. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  79. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  80. posset et innasci quavis in parte soleret,
  81. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  82. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  83. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  84. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  85. totum posse extra corpus durare genique.
  86. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  87. confiteare animam distractam in corpore toto.
  88. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  89. consentire putare et fungi mutua posse
  90. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  91. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  92. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  93. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  94. praeterea quaecumque manent aeterna necessest