De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  2. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  3. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  4. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  5. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  6. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  7. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  8. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  9. particulae quibus haec animi natura creatur,
  10. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  11. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  12. quapropter neque natali privata videtur
  13. esse die natura animae nec funeris expers.
  14. Semina praeterea linquontur necne animai
  15. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  16. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  17. partibus amissis quoniam libata recessit.
  18. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  19. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  20. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  21. expirant atque unde animantum copia tanta
  22. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  23. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  24. vermibus et privas in corpora posse venire
  25. credis nec reputas cur milia multa animarum
  26. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  27. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  28. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  29. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  30. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  31. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  32. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  33. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  34. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  35. et mala multa animus contage fungitur eius.
  36. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  37. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  38. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  39. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  40. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  41. conexae neque consensu contagia fient.
  42. Denique cur acris violentia triste leonum
  43. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  44. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  45. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  46. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  47. si non, certa suo quia semine seminioque
  48. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  49. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  50. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  51. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  52. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  53. accipiter fugiens veniente columba,
  54. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  55. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  56. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  57. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  58. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  59. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  60. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  61. sin animas hominum dicent in corpora semper
  62. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  63. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  64. si non, certa suo quia semine seminioque
  65. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  66. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  67. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  68. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  69. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  70. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  71. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  72. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  73. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  74. an metuit conclusa manere in corpore putri
  75. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  76. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  77. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  78. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  79. expectare immortalis mortalia membra
  80. innumero numero certareque praeproperanter
  81. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  82. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  83. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  84. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  85. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  86. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  87. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  88. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  89. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  90. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  91. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  92. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  93. posset et innasci quavis in parte soleret,
  94. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  95. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  96. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  97. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  98. totum posse extra corpus durare genique.
  99. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  100. confiteare animam distractam in corpore toto.
  101. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  102. consentire putare et fungi mutua posse
  103. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  104. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  105. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  106. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  107. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  108. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  109. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  110. dissociare intus partis, ut materiai
  111. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  112. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  113. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  114. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  115. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  116. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  117. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  118. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  119. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  120. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  121. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  122. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  123. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  124. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  125. ---
  126. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  127. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  128. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  129. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  130. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  131. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  132. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  133. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  134. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  135. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  136. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  137. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  138. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  139. omnibus humanis esset terraque marique,
  140. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  141. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  142. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  143. accidere omnino poterit sensumque movere,
  144. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  145. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  146. distractast animi natura animaeque potestas,
  147. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  148. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  149. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  150. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  151. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  152. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  153. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  154. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  155. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  156. nam cum respicias inmensi temporis omne
  157. praeteritum spatium, tum motus materiai
  158. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  159. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  160. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  161. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  162. inter enim iectast vitai pausa vageque
  163. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  164. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  165. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  166. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  167. illum cui possint incommoda conciliari,
  168. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  169. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  170. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  171. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.