De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  2. quod fieri totum contra manifesta docet res
  3. ita conexa est per venas viscera nervos
  4. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  5. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  6. et lapis oppressus subitis e frugibus
  7. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  8. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  9. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  10. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  11. permanare animam nobis per membra solere,
  12. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  13. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  14. dispertitur enim per caulas corporis omnis.