De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  2. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  3. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  4. Praeterea si inmortalis natura animai
  5. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  6. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  7. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  8. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  9. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  10. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  11. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  12. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  13. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  14. inferri solitast animi vivata potestas
  15. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  16. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  17. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  18. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  19. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  20. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  21. expertis animas nec leti lege solutas;
  22. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  23. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  24. quod fieri totum contra manifesta docet res
  25. ita conexa est per venas viscera nervos
  26. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  27. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  28. et lapis oppressus subitis e frugibus
  29. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  30. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  31. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  32. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  33. permanare animam nobis per membra solere,
  34. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  35. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  36. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  37. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  38. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  39. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  40. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  41. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  42. particulae quibus haec animi natura creatur,
  43. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  44. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  45. quapropter neque natali privata videtur
  46. esse die natura animae nec funeris expers.
  47. Semina praeterea linquontur necne animai
  48. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  49. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  50. partibus amissis quoniam libata recessit.
  51. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  52. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  53. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  54. expirant atque unde animantum copia tanta
  55. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  56. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  57. vermibus et privas in corpora posse venire
  58. credis nec reputas cur milia multa animarum
  59. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  60. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  61. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  62. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  63. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  64. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  65. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  66. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  67. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  68. et mala multa animus contage fungitur eius.
  69. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  70. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  71. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  72. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  73. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  74. conexae neque consensu contagia fient.
  75. Denique cur acris violentia triste leonum
  76. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  77. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  78. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  79. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  80. si non, certa suo quia semine seminioque
  81. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  82. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  83. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  84. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  85. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  86. accipiter fugiens veniente columba,
  87. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  88. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  89. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  90. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  91. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  92. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  93. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  94. sin animas hominum dicent in corpora semper
  95. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  96. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  97. si non, certa suo quia semine seminioque
  98. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  99. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  100. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  101. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  102. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  103. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  104. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  105. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  106. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  107. an metuit conclusa manere in corpore putri
  108. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  109. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  110. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  111. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  112. expectare immortalis mortalia membra
  113. innumero numero certareque praeproperanter
  114. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  115. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  116. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  117. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  118. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  119. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  120. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  121. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  122. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  123. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  124. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  125. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  126. posset et innasci quavis in parte soleret,
  127. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  128. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  129. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  130. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  131. totum posse extra corpus durare genique.
  132. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  133. confiteare animam distractam in corpore toto.
  134. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  135. consentire putare et fungi mutua posse
  136. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  137. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  138. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  139. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  140. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  141. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  142. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  143. dissociare intus partis, ut materiai
  144. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  145. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  146. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  147. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  148. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  149. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  150. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  151. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  152. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  153. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  154. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  155. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  156. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  157. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  158. ---
  159. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  160. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  161. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  162. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  163. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  164. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  165. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  166. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  167. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  168. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  169. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  170. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  171. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  172. omnibus humanis esset terraque marique,
  173. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  174. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  175. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  176. accidere omnino poterit sensumque movere,
  177. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  178. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  179. distractast animi natura animaeque potestas,
  180. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  181. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  182. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  183. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  184. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  185. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  186. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  187. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  188. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  189. nam cum respicias inmensi temporis omne
  190. praeteritum spatium, tum motus materiai
  191. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  192. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  193. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  194. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  195. inter enim iectast vitai pausa vageque
  196. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  197. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  198. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  199. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  200. illum cui possint incommoda conciliari,
  201. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  202. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  203. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  204. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  205. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  206. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  207. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  208. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  209. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  210. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  211. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  212. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  213. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  214. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  215. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  216. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  217. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  218. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  219. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  220. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  221. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  222. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  223. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  224. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  225. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  226. aut in melle situm suffocari atque rigere
  227. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  228. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  229. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  230. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  231. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  232. non poteris factis florentibus esse tuisque
  233. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  234. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  235. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  236. iam desiderium rerum super insidet una.'
  237. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  238. dissoluant animi magno se angore metuque.
  239. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  240. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  241. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  242. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  243. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  244. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  245. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  246. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  247. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  248. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  249. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  250. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  251. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  252. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  253. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  254. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  255. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  256. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  257. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  258. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  259. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  260. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  261. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  262. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  263. maior enim turbae disiectus materiai
  264. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  265. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  266. Denique si vocem rerum natura repente.
  267. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  268. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  269. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  270. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  271. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  272. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  273. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  274. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  275. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  276. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  277. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  278. non potius vitae finem facis atque laboris?
  279. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  280. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  281. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  282. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  283. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  284. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  285. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  286. naturam et veram verbis exponere causam?
  287. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  288. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  289. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  290. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  291. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  292. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  293. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  294. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  295. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  296. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  297. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  298. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  299. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  300. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  301. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  302. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  303. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  304. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  305. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  306. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  307. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  308. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  309. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  310. temporis exponit post mortem denique nostram.
  311. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  312. quicquam, non omni somno securius exstat?
  313. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  314. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  315. nec miser inpendens magnum timet saxum
  316. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  317. sed magis in vita divom metus urget inanis
  318. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  319. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  320. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  321. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  322. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  323. qui non sola novem dispessis iugera membris
  324. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  325. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  326. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  327. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  328. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  329. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  330. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  331. qui petere a populo fasces saevasque secures
  332. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  333. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  334. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  335. hoc est adverso nixantem trudere monte
  336. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  337. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  338. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  339. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  340. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  341. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  342. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  343. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  344. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  345. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  346. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  347. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  348. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  349. sed metus in vita poenarum pro male factis
  350. est insignibus insignis scelerisque luela,
  351. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  352. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  353. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  354. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  355. nec videt interea qui terminus esse malorum
  356. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  357. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  358. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  359. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  360. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  361. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  362. inde alii multi reges rerumque potentes
  363. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  364. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  365. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  366. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  367. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  368. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  369. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  370. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  371. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  372. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  373. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  374. denique Democritum post quam matura vetustas
  375. admonuit memores motus languescere mentis,
  376. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  377. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  378. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  379. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  380. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  381. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  382. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  383. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  384. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  385. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  386. ebrius urgeris multis miser undique curis
  387. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  388. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  389. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,