De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  2. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  3. particulis animas? at ea ratione sequetur
  4. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  5. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  6. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  7. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  8. Praeterea si inmortalis natura animai
  9. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  10. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  11. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  12. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  13. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  14. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  15. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  16. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  17. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  18. inferri solitast animi vivata potestas
  19. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  20. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  21. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  22. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  23. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  24. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  25. expertis animas nec leti lege solutas;
  26. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  27. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  28. quod fieri totum contra manifesta docet res
  29. ita conexa est per venas viscera nervos
  30. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  31. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  32. et lapis oppressus subitis e frugibus
  33. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  34. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  35. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  36. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  37. permanare animam nobis per membra solere,
  38. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  39. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  40. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  41. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  42. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  43. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  44. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  45. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  46. particulae quibus haec animi natura creatur,
  47. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  48. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  49. quapropter neque natali privata videtur
  50. esse die natura animae nec funeris expers.
  51. Semina praeterea linquontur necne animai
  52. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  53. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  54. partibus amissis quoniam libata recessit.
  55. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  56. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  57. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  58. expirant atque unde animantum copia tanta
  59. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  60. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  61. vermibus et privas in corpora posse venire
  62. credis nec reputas cur milia multa animarum
  63. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  64. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  65. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  66. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  67. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  68. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  69. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  70. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  71. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  72. et mala multa animus contage fungitur eius.
  73. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  74. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  75. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  76. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  77. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  78. conexae neque consensu contagia fient.
  79. Denique cur acris violentia triste leonum
  80. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  81. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  82. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  83. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  84. si non, certa suo quia semine seminioque
  85. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  86. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  87. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  88. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  89. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  90. accipiter fugiens veniente columba,
  91. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  92. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  93. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  94. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  95. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  96. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  97. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  98. sin animas hominum dicent in corpora semper
  99. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  100. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  101. si non, certa suo quia semine seminioque
  102. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  103. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  104. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  105. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  106. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  107. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  108. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  109. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  110. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  111. an metuit conclusa manere in corpore putri
  112. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  113. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  114. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  115. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  116. expectare immortalis mortalia membra
  117. innumero numero certareque praeproperanter
  118. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  119. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  120. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  121. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  122. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  123. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  124. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  125. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  126. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  127. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  128. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  129. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  130. posset et innasci quavis in parte soleret,
  131. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  132. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  133. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  134. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  135. totum posse extra corpus durare genique.
  136. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  137. confiteare animam distractam in corpore toto.
  138. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  139. consentire putare et fungi mutua posse
  140. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  141. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  142. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  143. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  144. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  145. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  146. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  147. dissociare intus partis, ut materiai
  148. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  149. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  150. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  151. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  152. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  153. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  154. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  155. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  156. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  157. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  158. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  159. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  160. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  161. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  162. ---
  163. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  164. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  165. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  166. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  167. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  168. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  169. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  170. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  171. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  172. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  173. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  174. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  175. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum