De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  2. donec reliquias animai reddidit omnes.
  3. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  4. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  5. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  6. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  7. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  8. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  9. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  10. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  11. particulis animas? at ea ratione sequetur
  12. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  13. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  14. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  15. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  16. Praeterea si inmortalis natura animai
  17. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  18. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  19. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  20. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  21. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  22. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  23. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  24. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  25. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  26. inferri solitast animi vivata potestas
  27. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  28. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  29. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  30. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  31. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  32. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  33. expertis animas nec leti lege solutas;
  34. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  35. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  36. quod fieri totum contra manifesta docet res
  37. ita conexa est per venas viscera nervos
  38. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  39. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  40. et lapis oppressus subitis e frugibus
  41. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  42. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  43. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  44. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  45. permanare animam nobis per membra solere,
  46. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  47. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  48. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  49. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  50. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  51. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  52. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  53. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  54. particulae quibus haec animi natura creatur,
  55. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  56. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  57. quapropter neque natali privata videtur
  58. esse die natura animae nec funeris expers.
  59. Semina praeterea linquontur necne animai
  60. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  61. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  62. partibus amissis quoniam libata recessit.
  63. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  64. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  65. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  66. expirant atque unde animantum copia tanta
  67. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  68. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  69. vermibus et privas in corpora posse venire
  70. credis nec reputas cur milia multa animarum
  71. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  72. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  73. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  74. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  75. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  76. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  77. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  78. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  79. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  80. et mala multa animus contage fungitur eius.
  81. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  82. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  83. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  84. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  85. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  86. conexae neque consensu contagia fient.
  87. Denique cur acris violentia triste leonum
  88. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  89. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  90. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  91. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  92. si non, certa suo quia semine seminioque
  93. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  94. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  95. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  96. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  97. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  98. accipiter fugiens veniente columba,
  99. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  100. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  101. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  102. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  103. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  104. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  105. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  106. sin animas hominum dicent in corpora semper
  107. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  108. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  109. si non, certa suo quia semine seminioque
  110. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  111. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  112. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  113. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  114. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  115. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  116. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  117. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  118. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  119. an metuit conclusa manere in corpore putri
  120. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  121. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  122. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  123. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  124. expectare immortalis mortalia membra
  125. innumero numero certareque praeproperanter
  126. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  127. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  128. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  129. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  130. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  131. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  132. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  133. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  134. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  135. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  136. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  137. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  138. posset et innasci quavis in parte soleret,
  139. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  140. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  141. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  142. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  143. totum posse extra corpus durare genique.
  144. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  145. confiteare animam distractam in corpore toto.
  146. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  147. consentire putare et fungi mutua posse
  148. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  149. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  150. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  151. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  152. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  153. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  154. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  155. dissociare intus partis, ut materiai
  156. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  157. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  158. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  159. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  160. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  161. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  162. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  163. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  164. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  165. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  166. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  167. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  168. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  169. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  170. ---
  171. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  172. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  173. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  174. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  175. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  176. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  177. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  178. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  179. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  180. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  181. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  182. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  183. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  184. omnibus humanis esset terraque marique,
  185. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  186. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  187. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  188. accidere omnino poterit sensumque movere,
  189. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  190. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  191. distractast animi natura animaeque potestas,
  192. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  193. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  194. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  195. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  196. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  197. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  198. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  199. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  200. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  201. nam cum respicias inmensi temporis omne
  202. praeteritum spatium, tum motus materiai
  203. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  204. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  205. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  206. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  207. inter enim iectast vitai pausa vageque
  208. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  209. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  210. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  211. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  212. illum cui possint incommoda conciliari,
  213. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  214. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  215. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  216. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  217. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  218. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  219. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  220. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  221. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  222. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  223. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  224. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  225. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  226. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  227. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  228. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  229. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  230. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  231. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  232. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  233. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  234. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  235. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  236. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  237. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  238. aut in melle situm suffocari atque rigere
  239. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  240. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  241. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  242. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  243. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  244. non poteris factis florentibus esse tuisque
  245. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  246. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  247. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  248. iam desiderium rerum super insidet una.'
  249. quod bene si videant animo dictisque sequantur,