De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  2. donec reliquias animai reddidit omnes.
  3. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  4. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  5. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  6. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  7. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  8. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  9. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  10. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  11. particulis animas? at ea ratione sequetur
  12. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  13. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  14. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  15. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  16. Praeterea si inmortalis natura animai
  17. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  18. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  19. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  20. nam si tanto operest animi mutata potestas,