De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  2. semota ab dulci vita stabilique videtur
  3. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  4. unde homines dum se falso terrore coacti
  5. effugisse volunt longe longeque remosse,
  6. sanguine civili rem conflant divitiasque
  7. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  8. crudeles gaudent in tristi funere fratris
  9. et consanguineum mensas odere timentque.
  10. consimili ratione ab eodem saepe timore
  11. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  12. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  13. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  14. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  15. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  16. percipit humanos odium lucisque videndae,
  17. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  18. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  19. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  20. rumpere et in summa pietate evertere suadet: