De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  2. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  3. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  4. inde alius conatur adempto surgere crure,
  5. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  6. et caput abscisum calido viventeque trunco
  7. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  8. donec reliquias animai reddidit omnes.
  9. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  10. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  11. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  12. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  13. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  14. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  15. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  16. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  17. particulis animas? at ea ratione sequetur
  18. unam animantem animas habuisse in corpore multas.