De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  2. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  3. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  4. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  5. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  6. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  7. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  8. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  9. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  10. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  11. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  12. si subito medium celeri praeciderit ictu
  13. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  14. dispertita procul dubio quoque vis animai
  15. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  16. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  17. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  18. falciferos memorant currus abscidere membra
  19. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  20. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  21. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  22. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  23. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  24. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  25. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  26. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  27. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  28. inde alius conatur adempto surgere crure,
  29. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  30. et caput abscisum calido viventeque trunco
  31. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  32. donec reliquias animai reddidit omnes.
  33. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  34. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  35. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  36. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  37. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  38. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  39. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  40. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  41. particulis animas? at ea ratione sequetur
  42. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  43. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  44. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  45. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  46. Praeterea si inmortalis natura animai
  47. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  48. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  49. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  50. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  51. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  52. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  53. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  54. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  55. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  56. inferri solitast animi vivata potestas
  57. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  58. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  59. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  60. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  61. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  62. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  63. expertis animas nec leti lege solutas;
  64. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  65. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  66. quod fieri totum contra manifesta docet res
  67. ita conexa est per venas viscera nervos
  68. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  69. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  70. et lapis oppressus subitis e frugibus
  71. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  72. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  73. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  74. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  75. permanare animam nobis per membra solere,
  76. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  77. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  78. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  79. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  80. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  81. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  82. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  83. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  84. particulae quibus haec animi natura creatur,
  85. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  86. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  87. quapropter neque natali privata videtur
  88. esse die natura animae nec funeris expers.
  89. Semina praeterea linquontur necne animai
  90. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  91. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  92. partibus amissis quoniam libata recessit.
  93. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  94. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  95. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  96. expirant atque unde animantum copia tanta
  97. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  98. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  99. vermibus et privas in corpora posse venire
  100. credis nec reputas cur milia multa animarum
  101. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  102. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  103. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  104. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  105. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  106. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  107. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  108. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  109. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  110. et mala multa animus contage fungitur eius.
  111. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  112. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  113. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  114. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  115. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  116. conexae neque consensu contagia fient.
  117. Denique cur acris violentia triste leonum
  118. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  119. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  120. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  121. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  122. si non, certa suo quia semine seminioque
  123. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  124. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  125. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  126. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  127. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  128. accipiter fugiens veniente columba,
  129. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  130. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  131. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  132. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  133. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  134. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  135. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  136. sin animas hominum dicent in corpora semper
  137. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  138. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  139. si non, certa suo quia semine seminioque
  140. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  141. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  142. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  143. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  144. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  145. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  146. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  147. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  148. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  149. an metuit conclusa manere in corpore putri
  150. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  151. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  152. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  153. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  154. expectare immortalis mortalia membra
  155. innumero numero certareque praeproperanter
  156. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  157. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  158. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  159. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  160. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  161. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  162. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  163. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  164. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  165. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  166. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  167. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  168. posset et innasci quavis in parte soleret,
  169. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  170. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  171. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  172. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  173. totum posse extra corpus durare genique.
  174. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  175. confiteare animam distractam in corpore toto.
  176. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  177. consentire putare et fungi mutua posse
  178. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  179. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  180. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  181. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  182. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  183. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  184. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  185. dissociare intus partis, ut materiai
  186. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  187. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  188. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  189. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  190. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  191. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  192. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  193. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  194. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  195. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  196. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  197. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  198. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  199. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  200. ---
  201. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  202. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  203. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  204. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  205. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  206. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  207. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  208. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  209. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  210. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  211. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  212. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  213. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  214. omnibus humanis esset terraque marique,
  215. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  216. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  217. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  218. accidere omnino poterit sensumque movere,
  219. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  220. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  221. distractast animi natura animaeque potestas,
  222. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  223. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  224. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  225. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  226. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  227. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  228. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  229. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  230. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  231. nam cum respicias inmensi temporis omne
  232. praeteritum spatium, tum motus materiai
  233. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  234. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  235. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  236. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  237. inter enim iectast vitai pausa vageque
  238. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  239. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  240. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  241. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  242. illum cui possint incommoda conciliari,
  243. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  244. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  245. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  246. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  247. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  248. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  249. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  250. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  251. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  252. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  253. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  254. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  255. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  256. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  257. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  258. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  259. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  260. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  261. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  262. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  263. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  264. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  265. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  266. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  267. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  268. aut in melle situm suffocari atque rigere
  269. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  270. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  271. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  272. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  273. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  274. non poteris factis florentibus esse tuisque
  275. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  276. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  277. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  278. iam desiderium rerum super insidet una.'
  279. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  280. dissoluant animi magno se angore metuque.
  281. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  282. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  283. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  284. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  285. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  286. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  287. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  288. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  289. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  290. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  291. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  292. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  293. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  294. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  295. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  296. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  297. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  298. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  299. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  300. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  301. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  302. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  303. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  304. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  305. maior enim turbae disiectus materiai
  306. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  307. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  308. Denique si vocem rerum natura repente.
  309. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  310. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  311. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  312. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  313. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  314. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  315. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  316. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  317. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  318. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  319. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  320. non potius vitae finem facis atque laboris?
  321. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  322. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  323. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  324. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  325. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  326. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  327. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  328. naturam et veram verbis exponere causam?
  329. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  330. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  331. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  332. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  333. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  334. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  335. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  336. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  337. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  338. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  339. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  340. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  341. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  342. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  343. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  344. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  345. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  346. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  347. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  348. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  349. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  350. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  351. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  352. temporis exponit post mortem denique nostram.
  353. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  354. quicquam, non omni somno securius exstat?
  355. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  356. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  357. nec miser inpendens magnum timet saxum
  358. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  359. sed magis in vita divom metus urget inanis
  360. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  361. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  362. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  363. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  364. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  365. qui non sola novem dispessis iugera membris
  366. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  367. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  368. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  369. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  370. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  371. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  372. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  373. qui petere a populo fasces saevasque secures
  374. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  375. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  376. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  377. hoc est adverso nixantem trudere monte
  378. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  379. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  380. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  381. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  382. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  383. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  384. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  385. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  386. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  387. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  388. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  389. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  390. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  391. sed metus in vita poenarum pro male factis
  392. est insignibus insignis scelerisque luela,
  393. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  394. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  395. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  396. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  397. nec videt interea qui terminus esse malorum
  398. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  399. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  400. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  401. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  402. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  403. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  404. inde alii multi reges rerumque potentes
  405. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  406. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  407. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  408. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  409. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  410. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  411. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  412. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  413. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  414. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  415. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  416. denique Democritum post quam matura vetustas
  417. admonuit memores motus languescere mentis,
  418. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  419. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  420. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  421. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  422. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  423. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  424. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  425. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  426. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  427. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  428. ebrius urgeris multis miser undique curis
  429. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  430. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  431. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  432. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  433. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  434. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  435. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  436. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  437. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  438. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  439. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  440. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  441. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  442. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  443. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  444. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  445. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  446. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  447. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  448. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  449. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  450. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  451. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis