De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  2. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  3. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  4. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  5. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  6. Praeterea si inmortalis natura animaist
  7. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  8. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  9. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  10. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  11. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  12. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  13. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  14. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;