De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. denique avarities et honorum caeca cupido,
  2. quae miseros homines cogunt transcendere fines
  3. iuris et inter dum socios scelerum atque ministros
  4. noctes atque dies niti praestante labore
  5. ad summas emergere opes, haec vulnera vitae
  6. non minimam partem mortis formidine aluntur.
  7. turpis enim ferme contemptus et acris egestas
  8. semota ab dulci vita stabilique videtur
  9. et quasi iam leti portas cunctarier ante;
  10. unde homines dum se falso terrore coacti
  11. effugisse volunt longe longeque remosse,
  12. sanguine civili rem conflant divitiasque
  13. conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,
  14. crudeles gaudent in tristi funere fratris