De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  2. fundamenta foras manant animaeque per artus
  3. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  4. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  5. dispertitam animae naturam exisse per artus
  6. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  7. quam prolapsa foras enaret in auras.
  8. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  9. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  10. ire anima ac toto solui de corpore tota
  11. et quasi supremo languescere tempore voltus
  12. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  13. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  14. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  15. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  16. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  17. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  18. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  19. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  20. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,