De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  2. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  3. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  4. nec magnis intervallis primordia possunt
  5. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  6. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  7. haut possunt post mortem eiecta moveri
  8. propterea quia non simili ratione tenentur;
  9. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  10. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  11. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  12. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  13. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  14. dissolui sensus animi fateare necessest
  15. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  16. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  17. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  18. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  19. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  20. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  21. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  22. fundamenta foras manant animaeque per artus
  23. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  24. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  25. dispertitam animae naturam exisse per artus
  26. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  27. quam prolapsa foras enaret in auras.
  28. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  29. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  30. ire anima ac toto solui de corpore tota
  31. et quasi supremo languescere tempore voltus
  32. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  33. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  34. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  35. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  36. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  37. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  38. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  39. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  40. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  41. non modo non omnem possit durare per aevom,
  42. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  43. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  44. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  45. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  46. verum deficere in certa regione locatam;
  47. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  48. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  49. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  50. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  51. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  52. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  53. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  54. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  55. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  56. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  57. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  58. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  59. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  60. Praeterea si inmortalis natura animaist
  61. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  62. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  63. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  64. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  65. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  66. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  67. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  68. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  69. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  70. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  71. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  72. si subito medium celeri praeciderit ictu
  73. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  74. dispertita procul dubio quoque vis animai
  75. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  76. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  77. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  78. falciferos memorant currus abscidere membra
  79. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  80. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  81. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  82. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  83. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  84. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  85. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  86. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  87. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  88. inde alius conatur adempto surgere crure,
  89. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  90. et caput abscisum calido viventeque trunco
  91. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  92. donec reliquias animai reddidit omnes.
  93. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  94. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  95. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  96. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  97. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  98. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  99. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  100. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  101. particulis animas? at ea ratione sequetur
  102. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  103. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  104. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  105. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  106. Praeterea si inmortalis natura animai
  107. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  108. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  109. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  110. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  111. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  112. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  113. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  114. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  115. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  116. inferri solitast animi vivata potestas
  117. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  118. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  119. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  120. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  121. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  122. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  123. expertis animas nec leti lege solutas;
  124. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  125. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  126. quod fieri totum contra manifesta docet res
  127. ita conexa est per venas viscera nervos
  128. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  129. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  130. et lapis oppressus subitis e frugibus
  131. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  132. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  133. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  134. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  135. permanare animam nobis per membra solere,
  136. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  137. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  138. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  139. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  140. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  141. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  142. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  143. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  144. particulae quibus haec animi natura creatur,
  145. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  146. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  147. quapropter neque natali privata videtur
  148. esse die natura animae nec funeris expers.
  149. Semina praeterea linquontur necne animai
  150. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  151. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  152. partibus amissis quoniam libata recessit.
  153. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  154. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  155. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  156. expirant atque unde animantum copia tanta
  157. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  158. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  159. vermibus et privas in corpora posse venire
  160. credis nec reputas cur milia multa animarum
  161. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  162. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  163. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  164. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  165. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  166. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  167. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  168. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  169. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  170. et mala multa animus contage fungitur eius.
  171. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  172. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  173. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  174. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  175. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  176. conexae neque consensu contagia fient.
  177. Denique cur acris violentia triste leonum
  178. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  179. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  180. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  181. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  182. si non, certa suo quia semine seminioque
  183. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  184. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  185. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  186. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  187. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  188. accipiter fugiens veniente columba,
  189. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  190. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  191. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  192. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  193. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  194. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  195. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  196. sin animas hominum dicent in corpora semper
  197. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  198. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  199. si non, certa suo quia semine seminioque
  200. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  201. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  202. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  203. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  204. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  205. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  206. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  207. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  208. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  209. an metuit conclusa manere in corpore putri
  210. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  211. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  212. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  213. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  214. expectare immortalis mortalia membra
  215. innumero numero certareque praeproperanter
  216. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  217. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  218. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  219. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  220. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  221. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  222. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  223. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  224. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  225. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  226. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  227. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  228. posset et innasci quavis in parte soleret,
  229. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  230. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  231. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  232. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  233. totum posse extra corpus durare genique.
  234. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  235. confiteare animam distractam in corpore toto.
  236. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  237. consentire putare et fungi mutua posse
  238. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  239. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  240. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  241. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  242. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  243. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  244. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  245. dissociare intus partis, ut materiai
  246. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  247. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  248. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  249. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  250. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  251. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  252. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  253. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  254. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  255. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  256. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  257. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  258. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  259. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  260. ---
  261. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  262. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  263. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  264. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  265. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  266. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  267. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  268. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  269. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  270. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  271. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  272. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  273. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  274. omnibus humanis esset terraque marique,
  275. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  276. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  277. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  278. accidere omnino poterit sensumque movere,
  279. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  280. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  281. distractast animi natura animaeque potestas,
  282. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  283. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  284. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  285. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  286. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  287. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  288. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  289. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  290. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  291. nam cum respicias inmensi temporis omne
  292. praeteritum spatium, tum motus materiai
  293. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  294. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  295. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  296. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  297. inter enim iectast vitai pausa vageque
  298. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  299. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  300. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  301. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  302. illum cui possint incommoda conciliari,
  303. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  304. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  305. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  306. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  307. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  308. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  309. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  310. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  311. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  312. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  313. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  314. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  315. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  316. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  317. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  318. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  319. nec removet satis a proiecto corpore et illum