De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  2. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  3. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  4. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  5. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  6. nec magnis intervallis primordia possunt
  7. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  8. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  9. haut possunt post mortem eiecta moveri
  10. propterea quia non simili ratione tenentur;
  11. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  12. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  13. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  14. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni