De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  2. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  3. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  4. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  5. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  6. Denique corporis atque animi vivata potestas
  7. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  8. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  9. sola potest animi per se natura nec autem
  10. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  11. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  12. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  13. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  14. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  15. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  16. nec magnis intervallis primordia possunt
  17. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  18. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  19. haut possunt post mortem eiecta moveri
  20. propterea quia non simili ratione tenentur;
  21. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  22. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  23. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  24. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  25. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  26. dissolui sensus animi fateare necessest
  27. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  28. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  29. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  30. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  31. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  32. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  33. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  34. fundamenta foras manant animaeque per artus
  35. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  36. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  37. dispertitam animae naturam exisse per artus
  38. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  39. quam prolapsa foras enaret in auras.
  40. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  41. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  42. ire anima ac toto solui de corpore tota
  43. et quasi supremo languescere tempore voltus
  44. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  45. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  46. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  47. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  48. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  49. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  50. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  51. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  52. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  53. non modo non omnem possit durare per aevom,
  54. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  55. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  56. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  57. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  58. verum deficere in certa regione locatam;
  59. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  60. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  61. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  62. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  63. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  64. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  65. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  66. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  67. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  68. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  69. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  70. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  71. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  72. Praeterea si inmortalis natura animaist
  73. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  74. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  75. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  76. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  77. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  78. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  79. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  80. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  81. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  82. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  83. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  84. si subito medium celeri praeciderit ictu
  85. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  86. dispertita procul dubio quoque vis animai
  87. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  88. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  89. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  90. falciferos memorant currus abscidere membra
  91. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  92. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  93. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  94. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  95. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  96. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  97. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  98. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  99. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  100. inde alius conatur adempto surgere crure,
  101. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  102. et caput abscisum calido viventeque trunco
  103. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  104. donec reliquias animai reddidit omnes.
  105. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  106. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  107. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  108. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  109. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  110. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  111. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  112. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  113. particulis animas? at ea ratione sequetur
  114. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  115. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  116. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  117. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  118. Praeterea si inmortalis natura animai
  119. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  120. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  121. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  122. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  123. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  124. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  125. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  126. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  127. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  128. inferri solitast animi vivata potestas
  129. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  130. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  131. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  132. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  133. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  134. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  135. expertis animas nec leti lege solutas;
  136. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  137. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  138. quod fieri totum contra manifesta docet res
  139. ita conexa est per venas viscera nervos
  140. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  141. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  142. et lapis oppressus subitis e frugibus
  143. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  144. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  145. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  146. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  147. permanare animam nobis per membra solere,
  148. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  149. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  150. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  151. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  152. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  153. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  154. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  155. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  156. particulae quibus haec animi natura creatur,
  157. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  158. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  159. quapropter neque natali privata videtur
  160. esse die natura animae nec funeris expers.
  161. Semina praeterea linquontur necne animai
  162. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  163. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  164. partibus amissis quoniam libata recessit.
  165. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  166. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  167. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  168. expirant atque unde animantum copia tanta
  169. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  170. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  171. vermibus et privas in corpora posse venire
  172. credis nec reputas cur milia multa animarum
  173. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  174. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  175. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  176. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  177. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  178. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  179. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  180. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  181. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  182. et mala multa animus contage fungitur eius.
  183. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  184. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  185. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  186. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  187. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  188. conexae neque consensu contagia fient.
  189. Denique cur acris violentia triste leonum
  190. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  191. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  192. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  193. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  194. si non, certa suo quia semine seminioque
  195. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  196. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  197. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  198. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  199. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  200. accipiter fugiens veniente columba,
  201. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  202. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  203. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  204. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  205. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  206. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  207. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  208. sin animas hominum dicent in corpora semper
  209. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  210. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  211. si non, certa suo quia semine seminioque
  212. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  213. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  214. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  215. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  216. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  217. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  218. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  219. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  220. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  221. an metuit conclusa manere in corpore putri
  222. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  223. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  224. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  225. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  226. expectare immortalis mortalia membra
  227. innumero numero certareque praeproperanter
  228. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  229. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  230. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  231. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  232. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  233. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  234. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  235. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  236. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  237. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  238. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  239. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  240. posset et innasci quavis in parte soleret,
  241. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  242. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  243. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  244. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  245. totum posse extra corpus durare genique.
  246. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  247. confiteare animam distractam in corpore toto.
  248. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  249. consentire putare et fungi mutua posse
  250. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  251. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  252. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  253. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  254. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  255. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  256. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  257. dissociare intus partis, ut materiai
  258. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  259. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  260. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  261. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  262. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  263. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  264. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  265. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  266. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  267. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  268. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  269. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  270. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  271. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  272. ---
  273. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  274. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  275. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  276. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  277. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  278. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  279. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  280. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  281. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  282. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  283. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  284. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  285. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  286. omnibus humanis esset terraque marique,
  287. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  288. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  289. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  290. accidere omnino poterit sensumque movere,
  291. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  292. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  293. distractast animi natura animaeque potestas,
  294. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  295. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  296. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  297. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  298. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  299. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  300. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  301. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  302. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  303. nam cum respicias inmensi temporis omne
  304. praeteritum spatium, tum motus materiai
  305. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  306. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  307. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  308. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  309. inter enim iectast vitai pausa vageque
  310. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  311. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  312. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  313. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  314. illum cui possint incommoda conciliari,
  315. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  316. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  317. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  318. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  319. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  320. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  321. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  322. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  323. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  324. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  325. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  326. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  327. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  328. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  329. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  330. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  331. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  332. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  333. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  334. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  335. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  336. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  337. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  338. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  339. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  340. aut in melle situm suffocari atque rigere
  341. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  342. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  343. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  344. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  345. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  346. non poteris factis florentibus esse tuisque
  347. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  348. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  349. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  350. iam desiderium rerum super insidet una.'
  351. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  352. dissoluant animi magno se angore metuque.
  353. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  354. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  355. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  356. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  357. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  358. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  359. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  360. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  361. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  362. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  363. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  364. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  365. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  366. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  367. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  368. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  369. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  370. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  371. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  372. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  373. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  374. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  375. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  376. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  377. maior enim turbae disiectus materiai
  378. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  379. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  380. Denique si vocem rerum natura repente.
  381. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  382. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  383. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  384. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  385. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  386. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  387. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  388. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  389. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  390. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  391. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  392. non potius vitae finem facis atque laboris?
  393. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  394. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  395. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  396. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  397. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  398. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  399. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  400. naturam et veram verbis exponere causam?
  401. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  402. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  403. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  404. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  405. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  406. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  407. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  408. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  409. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  410. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  411. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  412. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  413. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  414. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  415. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  416. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  417. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  418. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  419. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  420. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  421. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  422. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  423. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  424. temporis exponit post mortem denique nostram.
  425. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  426. quicquam, non omni somno securius exstat?
  427. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  428. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  429. nec miser inpendens magnum timet saxum
  430. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  431. sed magis in vita divom metus urget inanis
  432. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  433. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  434. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  435. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  436. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  437. qui non sola novem dispessis iugera membris
  438. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  439. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  440. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  441. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  442. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  443. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  444. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  445. qui petere a populo fasces saevasque secures
  446. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  447. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  448. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  449. hoc est adverso nixantem trudere monte
  450. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  451. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  452. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  453. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  454. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  455. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  456. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  457. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  458. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  459. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  460. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  461. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  462. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  463. sed metus in vita poenarum pro male factis
  464. est insignibus insignis scelerisque luela,
  465. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  466. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  467. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  468. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  469. nec videt interea qui terminus esse malorum
  470. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  471. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  472. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  473. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  474. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  475. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  476. inde alii multi reges rerumque potentes
  477. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  478. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  479. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  480. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  481. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  482. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  483. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  484. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  485. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  486. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  487. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  488. denique Democritum post quam matura vetustas
  489. admonuit memores motus languescere mentis,
  490. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  491. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  492. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  493. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  494. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  495. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  496. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  497. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  498. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  499. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  500. ebrius urgeris multis miser undique curis
  501. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  502. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  503. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  504. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  505. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  506. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  507. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  508. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  509. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  510. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  511. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  512. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  513. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  514. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  515. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  516. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  517. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  518. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  519. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  520. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  521. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  522. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  523. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  524. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  525. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  526. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  527. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  528. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  529. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  530. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  531. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  532. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  533. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  534. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  535. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  536. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  537. tempore de mortis nec delibare valemus,
  538. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  539. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  540. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  541. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
  542. lumine qui finem vitai fecit, et ille,
  543. mensibus atque annis qui multis occidit ante.
  1. Avia Pieridum peragro loca nullius ante
  2. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  3. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  4. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  5. unde prius nulli velarint tempora musae;
  6. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  7. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  8. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  9. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  10. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  11. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  12. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  13. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  14. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  15. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  16. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  17. sed potius tali facto recreata valescat,
  18. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  19. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  20. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  21. carmine Pierio rationem exponere nostram
  22. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  23. si tibi forte animum tali ratione tenere
  24. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  25. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  26. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  27. qualia sint et quam variis distantia formis
  28. sponte sua volitent aeterno percita motu
  29. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  30. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  31. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  32. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  33. atque animi quoniam docui natura quid esset
  34. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  35. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  36. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  37. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  38. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  39. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  40. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  41. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  42. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  43. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  44. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  45. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  46. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  47. effugere aut umbras inter vivos volitare
  48. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  49. cum corpus simul atque animi natura perempta
  50. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  51. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  52. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  53. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  54. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  55. corpora res multae, partim diffusa solute,
  56. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  57. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  58. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  59. et vituli cum membranas de corpore summo
  60. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  61. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  62. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  63. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  64. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  65. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  66. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  67. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  68. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  69. quo fuerint et formai servare figuram,
  70. et multo citius, quanto minus indupediri
  71. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  72. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  73. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  74. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  75. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  76. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  77. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  78. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  79. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  80. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  81. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  82. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  83. omnia conrident correpta luce diei.
  84. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  85. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  86. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  87. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  88. quae volgo volitant subtili praedita filo
  89. nec singillatim possunt secreta videri.
  90. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  91. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  92. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  93. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  94. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  95. at contra tenuis summi membrana coloris
  96. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  97. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  98. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  99. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  100. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  101. exin imaginibus missis consistere eorum.
  102. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  103. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  104. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  105. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  106. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  107. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  108. nec ratione alia servari posse videntur,
  109. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  110. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  111. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  112. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  113. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  114. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  115. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  116. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  117. tertia pars nulla possit ratione videri.
  118. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  119. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  120. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  121. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  122. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  123. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  124. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  125. habrotonique graves et tristia centaurea,
  126. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  127. ---
  128. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  129. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  130. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  131. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  132. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  133. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  134. quae multis formata modis sublime feruntur,
  135. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  136. cernimus et mundi speciem violare serenam
  137. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  138. ora volare videntur et umbram ducere late,
  139. inter dum magni montes avolsaque saxa
  140. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  141. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  142. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  143. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  144. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  145. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  146. ---
  147. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  148. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  149. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  150. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  151. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  152. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  153. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  154. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  155. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  156. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  157. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  158. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  159. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  160. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  161. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  162. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  163. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  164. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  165. sic ab rebus item simili ratione necessest
  166. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  167. multa modis multis in cunctas undique partis;
  168. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  169. res ibi respondent simili forma atque colore.
  170. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  171. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  172. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  173. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  174. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  175. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  176. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  177. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  178. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  179. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  180. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  181. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  182. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  183. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  184. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  185. Principio persaepe levis res atque minutis
  186. corporibus factas celeris licet esse videre.
  187. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  188. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  189. quae quasi cuduntur perque intervallum
  190. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  191. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  192. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  193. qua propter simulacra pari ratione necessest
  194. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  195. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  196. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  197. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  198. deinde quod usque adeo textura praedita rara