De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  2. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  3. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  4. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  5. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  6. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  7. Denique corporis atque animi vivata potestas
  8. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  9. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  10. sola potest animi per se natura nec autem
  11. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  12. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  13. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  14. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  15. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  16. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  17. nec magnis intervallis primordia possunt
  18. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  19. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  20. haut possunt post mortem eiecta moveri
  21. propterea quia non simili ratione tenentur;
  22. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  23. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  24. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  25. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  26. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  27. dissolui sensus animi fateare necessest
  28. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  29. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  30. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  31. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  32. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  33. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  34. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  35. fundamenta foras manant animaeque per artus
  36. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  37. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  38. dispertitam animae naturam exisse per artus
  39. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  40. quam prolapsa foras enaret in auras.
  41. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  42. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  43. ire anima ac toto solui de corpore tota
  44. et quasi supremo languescere tempore voltus
  45. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  46. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  47. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  48. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  49. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  50. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  51. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  52. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  53. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  54. non modo non omnem possit durare per aevom,
  55. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  56. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  57. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  58. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  59. verum deficere in certa regione locatam;
  60. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  61. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  62. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  63. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  64. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  65. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  66. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  67. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  68. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  69. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  70. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  71. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  72. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  73. Praeterea si inmortalis natura animaist
  74. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  75. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  76. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  77. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  78. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  79. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  80. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  81. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  82. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  83. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  84. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  85. si subito medium celeri praeciderit ictu
  86. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  87. dispertita procul dubio quoque vis animai
  88. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  89. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  90. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  91. falciferos memorant currus abscidere membra
  92. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  93. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  94. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  95. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  96. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  97. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  98. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  99. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  100. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  101. inde alius conatur adempto surgere crure,
  102. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  103. et caput abscisum calido viventeque trunco
  104. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  105. donec reliquias animai reddidit omnes.
  106. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  107. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  108. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  109. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  110. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  111. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  112. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  113. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  114. particulis animas? at ea ratione sequetur
  115. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  116. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  117. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  118. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  119. Praeterea si inmortalis natura animai
  120. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  121. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  122. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  123. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  124. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  125. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  126. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  127. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  128. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  129. inferri solitast animi vivata potestas
  130. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  131. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  132. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  133. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  134. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  135. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  136. expertis animas nec leti lege solutas;
  137. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  138. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  139. quod fieri totum contra manifesta docet res
  140. ita conexa est per venas viscera nervos
  141. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  142. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  143. et lapis oppressus subitis e frugibus
  144. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  145. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  146. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  147. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  148. permanare animam nobis per membra solere,
  149. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  150. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  151. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  152. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  153. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  154. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  155. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  156. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  157. particulae quibus haec animi natura creatur,
  158. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  159. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  160. quapropter neque natali privata videtur
  161. esse die natura animae nec funeris expers.
  162. Semina praeterea linquontur necne animai
  163. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  164. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  165. partibus amissis quoniam libata recessit.
  166. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  167. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  168. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  169. expirant atque unde animantum copia tanta
  170. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  171. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  172. vermibus et privas in corpora posse venire
  173. credis nec reputas cur milia multa animarum
  174. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  175. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  176. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  177. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  178. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  179. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  180. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  181. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  182. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  183. et mala multa animus contage fungitur eius.
  184. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  185. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  186. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  187. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  188. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  189. conexae neque consensu contagia fient.
  190. Denique cur acris violentia triste leonum
  191. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  192. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  193. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  194. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  195. si non, certa suo quia semine seminioque
  196. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  197. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  198. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  199. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  200. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  201. accipiter fugiens veniente columba,
  202. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  203. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  204. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  205. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  206. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  207. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  208. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  209. sin animas hominum dicent in corpora semper
  210. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  211. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  212. si non, certa suo quia semine seminioque
  213. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  214. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  215. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  216. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  217. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  218. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  219. confirmata cupitum aetatis tangere florem