De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et membratim vitalem deperdere sensum;
  2. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  3. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  4. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  5. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  6. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  7. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  8. introsum trahere et partis conducere in unum
  9. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  10. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  11. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  12. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  13. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  14. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  15. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  16. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  17. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  18. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  19. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  20. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  21. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  22. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  23. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  24. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  25. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  26. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  27. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  28. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  29. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  30. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  31. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  32. Denique corporis atque animi vivata potestas
  33. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  34. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  35. sola potest animi per se natura nec autem
  36. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  37. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  38. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  39. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  40. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  41. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  42. nec magnis intervallis primordia possunt
  43. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  44. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  45. haut possunt post mortem eiecta moveri
  46. propterea quia non simili ratione tenentur;
  47. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  48. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  49. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  50. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  51. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  52. dissolui sensus animi fateare necessest
  53. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  54. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  55. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  56. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  57. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  58. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  59. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  60. fundamenta foras manant animaeque per artus
  61. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  62. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  63. dispertitam animae naturam exisse per artus
  64. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  65. quam prolapsa foras enaret in auras.
  66. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  67. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  68. ire anima ac toto solui de corpore tota
  69. et quasi supremo languescere tempore voltus
  70. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  71. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  72. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  73. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  74. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  75. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  76. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  77. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  78. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  79. non modo non omnem possit durare per aevom,
  80. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  81. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  82. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  83. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  84. verum deficere in certa regione locatam;
  85. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  86. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  87. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  88. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  89. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  90. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  91. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  92. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  93. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  94. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  95. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  96. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  97. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  98. Praeterea si inmortalis natura animaist
  99. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  100. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  101. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  102. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  103. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  104. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  105. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  106. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  107. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  108. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  109. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  110. si subito medium celeri praeciderit ictu
  111. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  112. dispertita procul dubio quoque vis animai
  113. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  114. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  115. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  116. falciferos memorant currus abscidere membra
  117. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  118. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  119. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  120. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  121. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  122. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  123. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  124. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  125. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  126. inde alius conatur adempto surgere crure,
  127. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  128. et caput abscisum calido viventeque trunco
  129. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  130. donec reliquias animai reddidit omnes.
  131. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  132. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  133. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  134. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  135. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  136. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  137. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  138. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  139. particulis animas? at ea ratione sequetur
  140. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  141. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  142. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  143. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  144. Praeterea si inmortalis natura animai
  145. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  146. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  147. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  148. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  149. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  150. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  151. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  152. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  153. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  154. inferri solitast animi vivata potestas
  155. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  156. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  157. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  158. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  159. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  160. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  161. expertis animas nec leti lege solutas;
  162. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  163. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  164. quod fieri totum contra manifesta docet res
  165. ita conexa est per venas viscera nervos
  166. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;