De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  2. et membratim vitalem deperdere sensum;
  3. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  4. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  5. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  6. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  7. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  8. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  9. introsum trahere et partis conducere in unum
  10. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  11. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  12. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  13. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  14. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  15. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  16. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  17. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  18. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  19. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  20. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  21. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  22. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  23. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  24. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  25. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  26. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  27. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  28. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  29. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  30. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  31. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  32. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  33. Denique corporis atque animi vivata potestas
  34. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  35. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  36. sola potest animi per se natura nec autem
  37. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  38. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  39. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  40. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  41. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  42. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  43. nec magnis intervallis primordia possunt
  44. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  45. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  46. haut possunt post mortem eiecta moveri
  47. propterea quia non simili ratione tenentur;
  48. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  49. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  50. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  51. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  52. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  53. dissolui sensus animi fateare necessest
  54. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  55. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  56. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  57. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  58. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  59. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  60. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  61. fundamenta foras manant animaeque per artus
  62. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  63. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  64. dispertitam animae naturam exisse per artus
  65. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  66. quam prolapsa foras enaret in auras.
  67. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  68. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  69. ire anima ac toto solui de corpore tota
  70. et quasi supremo languescere tempore voltus
  71. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  72. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  73. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  74. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  75. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  76. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  77. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  78. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  79. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  80. non modo non omnem possit durare per aevom,
  81. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  82. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  83. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  84. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  85. verum deficere in certa regione locatam;
  86. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  87. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  88. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  89. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  90. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  91. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  92. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  93. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  94. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  95. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  96. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  97. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  98. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  99. Praeterea si inmortalis natura animaist
  100. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  101. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  102. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  103. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  104. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  105. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  106. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  107. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  108. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  109. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  110. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  111. si subito medium celeri praeciderit ictu
  112. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  113. dispertita procul dubio quoque vis animai
  114. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  115. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  116. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  117. falciferos memorant currus abscidere membra
  118. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  119. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  120. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  121. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  122. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  123. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  124. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  125. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  126. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  127. inde alius conatur adempto surgere crure,
  128. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  129. et caput abscisum calido viventeque trunco
  130. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  131. donec reliquias animai reddidit omnes.
  132. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  133. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  134. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  135. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  136. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  137. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  138. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  139. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  140. particulis animas? at ea ratione sequetur
  141. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  142. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  143. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  144. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  145. Praeterea si inmortalis natura animai
  146. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  147. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  148. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  149. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  150. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  151. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  152. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  153. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  154. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  155. inferri solitast animi vivata potestas
  156. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  157. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  158. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  159. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  160. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  161. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  162. expertis animas nec leti lege solutas;
  163. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  164. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  165. quod fieri totum contra manifesta docet res
  166. ita conexa est per venas viscera nervos
  167. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  168. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  169. et lapis oppressus subitis e frugibus
  170. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  171. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  172. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  173. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  174. permanare animam nobis per membra solere,
  175. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  176. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  177. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  178. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  179. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  180. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  181. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  182. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  183. particulae quibus haec animi natura creatur,
  184. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  185. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  186. quapropter neque natali privata videtur
  187. esse die natura animae nec funeris expers.
  188. Semina praeterea linquontur necne animai
  189. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  190. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  191. partibus amissis quoniam libata recessit.
  192. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  193. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  194. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  195. expirant atque unde animantum copia tanta
  196. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  197. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  198. vermibus et privas in corpora posse venire
  199. credis nec reputas cur milia multa animarum
  200. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  201. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  202. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  203. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  204. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  205. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  206. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  207. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  208. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  209. et mala multa animus contage fungitur eius.
  210. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  211. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  212. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  213. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  214. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  215. conexae neque consensu contagia fient.
  216. Denique cur acris violentia triste leonum
  217. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  218. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  219. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  220. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  221. si non, certa suo quia semine seminioque
  222. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  223. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  224. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  225. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  226. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  227. accipiter fugiens veniente columba,
  228. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  229. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  230. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  231. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  232. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  233. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  234. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  235. sin animas hominum dicent in corpora semper
  236. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  237. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  238. si non, certa suo quia semine seminioque
  239. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  240. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  241. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  242. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  243. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  244. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  245. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  246. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  247. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  248. an metuit conclusa manere in corpore putri
  249. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  250. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  251. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  252. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  253. expectare immortalis mortalia membra
  254. innumero numero certareque praeproperanter
  255. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  256. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  257. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  258. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  259. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  260. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  261. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  262. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  263. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  264. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  265. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  266. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  267. posset et innasci quavis in parte soleret,
  268. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  269. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  270. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  271. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  272. totum posse extra corpus durare genique.
  273. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  274. confiteare animam distractam in corpore toto.
  275. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  276. consentire putare et fungi mutua posse
  277. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  278. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  279. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  280. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  281. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  282. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  283. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  284. dissociare intus partis, ut materiai
  285. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  286. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  287. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  288. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  289. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  290. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  291. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  292. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  293. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  294. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  295. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  296. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  297. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  298. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  299. ---
  300. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  301. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  302. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  303. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  304. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  305. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  306. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  307. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  308. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  309. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  310. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  311. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  312. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  313. omnibus humanis esset terraque marique,
  314. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  315. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  316. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  317. accidere omnino poterit sensumque movere,
  318. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  319. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  320. distractast animi natura animaeque potestas,
  321. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  322. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  323. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  324. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  325. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  326. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  327. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  328. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  329. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  330. nam cum respicias inmensi temporis omne
  331. praeteritum spatium, tum motus materiai
  332. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  333. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  334. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  335. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  336. inter enim iectast vitai pausa vageque